Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In diebus illis Audivi vocem de caelo iterum loquentem mecum et dicentem Vade et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare et super terram Et abii ad angelum dicens ei ut daret mihi librum Et dixit mihi Accipe librum et devora illum et faciet amaricari ventrem tuum sed in ore tuo erit dulce tamquam mel Et accepi librum de manu angeli et devoravi illum et erat in ore meo tamquam mel dulce et cum devorassem eum amaricatus est venter meus et dixit mihi Oportet te iterum prophetare gentibus et populis et linguis et regibus multis Et datus est mihi calamus similis virgae et dictum est mihi Surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo atrium autem quod est foris templum ejice foras et ne metiaris illud quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus et dabo duobus testibus meis et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis Hi sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes |
Text Source | Ap 10,8–11,4 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
GB York 1100-1516, Missal, Missale Eboracense | 90 | T | Trin | H5 | f4 | Lc | M2 | 276 () |