Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In diebus illis Benedicite Dixit angelus Raphael ad Tobiam Benedicite Deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini ei quia fecit vobiscum misericordiam suam Etenim sacramentum regis abscondere bonum est opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere quoniam eleemosyna a morte liberat et ipsa est quae purgat peccata et facit invenire misericordiam et viam aeternam Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem hostes sunt animae suae Manifesto ergo vobis veritatem et non abscondam a vobis occultum sermonem Quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium tuum et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas eos ego obtuli orationem tuam Domino Et quia acceptus eras Deo necesse fuit ut tentatio probaret te Et nunc misit me Dominus ut curarem te et Saram uxorem filii tui a daemonio liberarem Ego enim sum Raphael angelus unus ex septem qui adstamus ante Dominum Cumque haec audissent turbati sunt et trementes ceciderunt super terram in faciem suam Dixitque eis angelus Pax vobis nolite timere Etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei eram ipsum benedicite et cantate illi Videbar quidem vobiscum manducare et bibere sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor Tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite Deum et narrate omnia mirabilia eius Et cum haec dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt Tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia eius |
Text Source | Tob 12,6–22 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
ES Zaragoza 1498, Missal, Missale Caesaraugustanum | 63 | T | Trin | H16 | f4 | Lc | M2 | 373 (167r) |