Stans Paulus in medio Areopagi

Layer G/A
Fulltext Stans Paulus in medio Areopagi ait Viri Athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video Praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat Ignoto Deo Quod ergo ignorantes colitis hoc ego annuntio vobis Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis habitat nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum quaerere Deum si forte attrectent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum In ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrorum poetarum dixerunt Ipsius enim et genus sumus Genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis divinum esse simile Et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique poenitentiam agant eo quod statuit diem in quo iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis
Text Source Act 17,22–31

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Die 1499, Missal, Missale Dyense | 110 T Pasc H2 f4 Lc M2 104 (94r)
FR Lyon 1487, Missal, Missale Lugdunense | 76 T Pasc H6 ff Lc M2 179 (146r)
FR Lyon 1510, Missal, Missale Lugdunense | 114 T Pasc H6 ff Lc M2 212 (92v)