Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | Paulus vocatus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et Sosthenes frater ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu quod in omnibus divites facti estis in illo in omni verbo et in omni scientia Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis ita ut nihil vobis desit in ulla gratia exspectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine in die adventus Domini nostri Iesu Christi Fidelis Deus per quem vocati estis in societatem filii eius Iesu Christi Domini nostri |
Text Source | 1K 1,1–9 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
ES Vic 1496, Missal, Missale Vicense | 671 | T | Ep | H6 | f4 | Lc | M2 | 31 (23r) | ||
ES Segovia 1500, Missal, Missale Segobiense | 56 | T | Ep | H6 | f4 | Lc | M2 | 67 (20r) |