Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | Fratres Cum ego venissem ad vos fratres veni non in sublimitate sermonis aut sapientiae annuntians vobis testimonium Christi Non enim iudicavi me scire aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum Et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis sed in ostensione spiritus et virtutis ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei Sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent |
Text Source | 1K 2,1–8 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
DE Minden 1513, Missal, Missale Mindense | 31 | T | Trin | H18 | f4 | Lc | M2 | 181 (173r) | ||
FR Cambrai 1507, Missal, Missale Cameracense | 88 | T | Trin | H25 | D | Lc | M2 | 278 (127v) | ||
DE Regensburg 1485, Missal, Missale Ratisponense | 34 | T | Ep | H4 | f6 | Lc | M2 | 77 (29r) | ||
BE Tournai 1498, Missal, Missale Tornacense | 117 | T | Trin | H18 | f4 | Lc | M2 | 281 (131r) | ||
BE Tournai 1498, Missal, Missale Tornacense | 117 | T | Trin | H25 | D | Lc | M2 | 295 (137r) |