Convocavit Paulus primos Iudaeorum

Layer G/A
Fulltext In diebus illis Convocavit Paulus primos Iudaeorum Cumque convenissent dicebat eis Ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Ierosolymis traditus sum in manus Romanorum qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla esset causa mortis in me Contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et alloqui Propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum At illi dixerunt ad eum Nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum Rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur Cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plurimi quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eis de Iesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam Et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant Cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros dicens Vade ad populum istum et dic ad eos Aure audietis et non intelligetis et videntes videbitis et non perspicietis Incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos compresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intelligant et convertantur et sanem eos Notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei et ipsi audient Et cum haec dixisset exierunt ab eo Iudaei multam habentes inter se quaestionem Mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione
Text Source Act 28,17–31

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Die 1499, Missal, Missale Dyense | 110 T Pasc H2 f6 Lc M2 105 (95r)
FR Lyon 1487, Missal, Missale Lugdunense | 76 T Pasc H6 ff Lc M2 180 (147r)
FR Lyon 1510, Missal, Missale Lugdunense | 114 T Pasc H6 ff Lc M2 213 (93r)