Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | Haec dicit Dominus Creans te Iacob et formans te Israel Noli timere quia redemi te et vocavi te nomine tuo meus es tu Cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non combureris et flamma non ardebit in te Quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israel salvator tuus dedi propitiationem tuam Aegyptum Aethopiam et Saba pro te Ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus ego dilexi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua Noli timere quia ego tecum sum ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te Dicam aquiloni Da et austro Noli prohibere affer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae Et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi eum formavi eum et feci eum Educ foras populum caecum et oculos habentem surdum et aures ei sunt Omnes gentes congregatae sunt simul et collectae sunt tribus Quis in vobis annuntiet istud et quae prima sunt audire nos faciet Dent testes eorum iustificentur et audiant et dicant Vere Vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intelligatis quia ego ipse sum ante me non est formatus Deus et post me non erit Ego sum ego sum Dominus et non est absque me salvator Ego annuntiavi et salvavi auditum feci et non fuit in vobis alienus vos testes mei dicit Dominus et ego Deus Et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat Operabor et quis avertet illud |
Text Source | Is 43,1–13 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
ES Ávila 1510, Missal, Missale Abulense | 190 | T | Adv | H2 | f4 | Lc | M2 | 25 () | ||
ES Zaragoza 1498, Missal, Missale Caesaraugustanum | 63 | T | Adv | H2 | f4 | Lc | M2 | 44 (3v) | ||
ES Pamplona 1501 (about), Missal, Missale Pampilonense | 54 | T | Adv | H2 | f4 | Lc | M2 | 20 (2v) |