Speculatorem dedi te domui Israel

Layer G/A
Fulltext Factum est verbum Domini ad me dicens Speculatorem dedi te domui Israel audiens ergo ex ore meo sermonem annuntiabis eis ex me Si me dicente ad impium Impie morte morieris non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur non fuerit conversus a via sua ipse in iniquitate sua morietur porro tu animam tuam liberasti Tu ergo fili hominis dic ad domum Israel Sic locuti estis dicentes Iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt et in ipsis nos tabescimus quomodo ergo vivere poterimus Dic ad eos Vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut convertatur impius a via sua et vivat
Text Source Ez 33,7–11

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 T Trin H22 f6 Lc M2 319 (142r)