Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In diebus illis Dixit Ieremias Audite verbum Domini gentes et annuntiate in insulis quae procul sunt et dicite Qui dispersit Israel congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum Redemit enim Dominus Iacob et liberavit eum de manu potentioris Et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini super frumento et vino et oleo et foetu pecorum et armentorum eritque anima eorum quasi hortus irriguus et ultra non esurient Tunc laetabitur virgo in choro iuvenes et senes simul et convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et laetificabo a dolore suo Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine et populus meus bonis meis adimplebitur ait Dominus Haec dicit Dominus Vox in excelso audita est lamentationis luctus et fletus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis quia non sunt Haec dicit Dominus Quiescat vos tua a ploratu et oculi tui a lacrimis quia est merces operi tuo ait Dominus et revertentur de terra inimici et est spes novissimis tuis ait Dominus et revertentur filii ad terminos suos Audiens audivi Ephraim transmigrantem Castigasti me et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus converte me et convertar quia tu Dominus Deus meus Postquam enim convertisti me egi poenitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum Confusus sum et erubui quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae Si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus! quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor eius Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor eius ait Dominus Statue tibi speculam pone tibi amaritudines dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti revertere virgo Israel revertere ad civitates tuas istas Usquequo deliciis dissolveris filia vaga quia creavit Dominus novum super terram femina circumdabit virum |
Text Source | Jr 31,10–22 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Toulouse 1490, Missal, Missale Tolosanum | 5 | T | Adv | H3 | f3 | Lc | M2 | 20 () |