Attendite ad me populus meus et tribus mea me audite

Layer G/A
Fulltext Attendite ad me popule meus et tribus mea me audite quia lex a me exiet et iudicium meum in lucem populorum requiescet Prope est iustus meus egressus est salvator meus et brachia mea populos iudicabunt; me insulae exspectabunt et brachium meum sustinebunt Levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum; quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum atteretur et habitatores eius sicut haec interibunt salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea non deficiet Audite me qui scitis iustum populus meus lex mea in corde eorum; nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis; sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis; et sicut lanam sic devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum erit; et iustitia mea in generationes generationum
Text Source Is 51,4–8

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
DE Halberstadt 1511, Missal, Missale Halberstadense | 24 T Adv H4 f4 Lc M2 53 (7r)