Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In diebus illis Congregati apostoli in unum oraverunt ad Dominum dicentes Domine Deus qui fecisti caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius? Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel facere quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri Et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum in eo quod manum tuam extendas ad sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Iesu Et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia |
Text Source | Act 4,24–31 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
ES La Seu D'Urgell 1509, Missal, Missale Urgellense | 588 | T | Pasc | H2 | f6 | Lc | M2 | 94 (90r) | ||
FR Viviers 1527, Missal, Missale Vivariense | 85 | T | Pasc | H2 | f4 | Lc | M2 | 189 (83r) |