Congregabo claudicantem

Layer G/A
Fulltext Haec dicit Dominus Deus congregabo claudicantem et eam quam eieceram colligam et quam afflixeram et ponam claudicantem in reliquias et eam quae laboraverat in gentem robustam et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in aeternum Et tu Bethlehem Ephrata parvulus es in millibus Iuda ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis Et stabit et pascet in fortitudine Domini in sublimitate nominis Domini Dei sui et convertentur quia nunc magnificabitur usque ad terminos terrae Et erit iste pax cum venerit in terra nostra et quando calcaverit in terminis nostris Et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum
Text Source Mch 4,6–7; 5,2.4–5.7

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Évreux 1497, Missal, Missale Ebroicense | 75 T Adv H4 f4 Lc M2 32 (7v)
ES Jaén 1499, Missal, Missale Giennense | 49 T Adv H2 f6 Lc M2 4 (4r)