Confidimus de vobis dilectissimi meliora

Layer Lectionary
Fulltext Fratres Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur Non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia haereditabunt promissiones Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semetipsum dicens Nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te Et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem Homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus immobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum ut per duas res immobiles quibus impossibile est mentiri Deum fortissimum solatium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque ad interiora velaminis ubi praecursor pro nobis introivit Iesus secundum ordinem Melchisedech
Text Source H 6,9–20

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
DE Regensburg 1485, Missal, Missale Ratisponense | 34 T LXX H2 f6 Lc M2 88 (34r)