Congregati sunt principes

Layer G/A
Fulltext In diebus illis Congregati sunt principes familiarum universi populi sacerdotes et Levitae ad Esdram scribam ut interpretaretur eis verba legis Et invenerunt scriptum in lege praecepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Israel in tabernaculis in die solemni mense septimo et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Ierusalem dicentes Egredimini in montem et afferte frondes olivae et frondes ligni pulcherrimi frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi ut fiant tabernacula sicut scriptum est Et egressus est populus et attulerunt Feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea portae aquarum et in platea portae Ephraim Fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate tabernacula et habitaverunt in tabernaculis non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israel usque ad diem illum Et fuit laetitia magna nimis in Israel
Text Source 2Esr=Neh 8,13–17

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Zaragoza 1498, Missal, Missale Caesaraugustanum | 63 T Trin H18 f4 Lc M2 386 (173v)
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 T Trin H18 f4 Lc M2 308 (136v)