Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | Aspiciebam in visione noctis et ecce throni positi sunt et antiquus dierum sedit Vestimentum eius candidum quasi nix et capilli capitis eius quasi lana munda thronus eius flammae ignis rotae eius ignis accensus Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius Millia millium ministrabant ei et decies millies centena millia assistebant ei iudicium sedit et libri aperti sunt Aspiciebam propter vocem sermonum grandium quos cornu illud loquebatur et vidi quoniam interfecta esset bestia et perisset corpus eius et traditum esset ad comburendum igni aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas et tempora vitae constituta essent eis usque ad tempus et tempus Aspiciebam ergo in visione noctis et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat et usque ad antiquum dierum pervenit et in conspectu eius obtulerunt eum Et dedit ei potestatem et honorem et regnum et omnes populi tribus et linguae ipsi servient potestas eius potestas aeterna quae non auferetur et regnum eius quod non corrumpetur |
Text Source | Dn 7,9-14 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Aix-en-Provence 1466, Missal, BNF Paris NAL 2661 | 69 | T | Adv | H4 | f6 | Lc | M2 | 49 () | ||
FR Angers 1489, Missal, Missale Andegavense | 71 | T | Adv | H4 | f6 | Lc | M2 | 27 () | ||
FR Auch 1495, Missal, Missale Auxitanum | 173 | T | Adv | H4 | f6 | Lc | M2 | 20 (10r) | ||
FR Narbonne 1500 (about), Missal, Missale Narbonense | 744 | T | Adv | H4 | f6 | Lc | M2 | 3 (10r) | ||
FR Uzès 1495, Missal, Missale Uceciense | 663 | T | Adv | H4 | f6 | Lc | M2 | 27 (7r) | ||
ES Zaragoza 1498, Missal, Missale Caesaraugustanum | 63 | T | Adv | H4 | f6 | Lc | M2 | 56 (9v) | ||
FR Béziers 1400-1500, Missal, BNF Paris NAL 1690 | 210 | T | Adv | H4 | f6 | Lc | M2 | 55 (11r) | ||
ES Burgos 1507 (about), Missal, Missale Burgense | 217 | T | Adv | H4 | f6 | Lc | M2 | 20 (6r) | ||
FR Châlons-en-Champagne 1509, Missal, Missale Cathalaunense | 108 | T | Adv | H4 | f6 | Lc | M2 | 19 () | ||
ES Pamplona 1501 (about), Missal, Missale Pampilonense | 54 | T | Adv | H4 | f6 | Lc | M2 | 31 (8r) |