Cantate Domino canticum novum (Is)

Layer Lectionary
Fulltext Cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis terrae qui descenditis in mare et plenitudo eius insulae et habitatores earum Sublevetur desertum et civitates eius In domibus habitabit Cedar laudate habitatores petrae de vertice montium clamabunt Ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntiabunt Dominus sicut fortis egredietur sicut vir praeliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur Tacui semper silui patiens fui sicut parturiens loquar dissipabo et absorbebo simul Desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam Et ducam caecos in viam quam nesciunt et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta
Text Source Is 42,10–16

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Plasencia 1554, Missal, Missale Placentinum | 67 S Ian 13 Oct.Ep Lc M2 40 (47r)