Mense tertio egressionis Israel

Layer G/A
Fulltext Mense tertio egressionis Israel de terra Aegypti in die hac venerunt in solitudinem Sinai Nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai castrametati sunt in eodem loco ibique Israel fixit tentoria e regione montis Moyses autem ascendit ad Deum vocavitque eum Dominus de monte et ait Haec dices domui Iacob et annuntiabis filiis Israel Vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis quomodo portaverim vos super alas aquilarum et assumpserim mihi Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terra et vos eritis mihi in regnum sacerdotale et gens sancta Haec sunt verba quae loqueris ad filios Israel Venit Moyses et convocatis maioribus natu populi exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus Responditque omnis populus simul Cuncta quae locutus est Dominus faciemus Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum ait ei Dominus Iam nunc veniam ad te in caligine nubis ut audiat me populus loquentem
Text Source Ex 19,1–9

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Besançon 1485, Missal, Missale Bisuntinense | 6 T Pasc H7 S Vig.Pent Proph M2 298 (149r)
CH Lausanne 1493, Missal, Missale Lausannense | 17 T Pasc H7 S Vig.Pent Proph M2 216 (87r)