Dixit Dominus … Transibo per terram Aegypti

Layer G/A
Fulltext In diebus illis Dixit Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti Et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia Ego Dominus Erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis et videbo sanguinem et transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti Habebitis autem hunc diem in monimentum et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno Septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israel a primo die usque ad diem septimum Dies prima erit sancta atque solemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quae ad vescendum pertinent Et observabitis azyma in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo Primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam eiusdem mensis ad vesperam Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israel tam de advenis quam de indigenis terrae Omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis azyma Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel et dixit ad eos Ite tollentes animal per familias vestras et immolate Phase Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet ostium domus et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum Cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis caeremonias istas Et cum dixerint vobis filii vestri Quae est ista religio victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans
Text Source Ex 12,12–27

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Aix-en-Provence 1466, Missal, BNF Paris NAL 2661 | 69 T Qu H6 S Proph M2 331 ()
DE Halberstadt 1511, Missal, Missale Halberstadense | 24 T Qu H6 S Proph M2 187 ()
FR Béziers 1400-1500, Missal, BNF Paris NAL 1690 | 210 T Qu H6 S Proph M2 298 (132v)
ES Lleida 1524, Missal, Missale Illerdense | 50 T Qu H6 S Proph M2 267 (100r)
ES Pamplona 1501 (about), Missal, Missale Pampilonense | 54 T Qu H6 S Proph M2 192 (89v)