Apprehendentes quidam in Philippiis Paulum et Silam

Layer G/A
Fulltext Apprehendentes quidam in Philippiis Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes et offerentes eos magistratibus dixerunt Hi homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani Et cucurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt eos virgis caedi Et cum multas plagas eis imposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos Qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit ligno Media autem nocte Paulus et Silas orantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant Subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris Et statim aperta sunt omnia ostia et universorum vincula soluta sunt Expergefactus autem custos carceris et videns ianuas apertas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos Clamavit autem Paulus voce magna dicens Nihil tibi mali feceris universi enim hic sumus Petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae ad pedes et producens eos foras ait Domini quid me oportet facere ut salvus fiam At illi dixerunt Crede in Dominum Iesum et salvus eris tu et domus tua Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius Et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnis domus eius continuo Cumque perduxisset eos in domum suam apposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo
Text Source Act 16,19–34

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Die 1499, Missal, Missale Dyense | 110 T Pasc H2 f4 Lc M2 104 (94r)
FR Lyon 1487, Missal, Missale Lugdunense | 76 T Pasc H6 ff Lc M2 179 (146r)
FR Lyon 1510, Missal, Missale Lugdunense | 114 T Pasc H6 ff Lc M2 212 (92v)