Quae pacis sunt fectemur

Layer G/A
Fulltext Fratres Quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem custodiamus Noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem sunt munda sed malum est homini qui per offendiculum manducat Bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offenditur aut scandalizatur aut infirmatur Tu fidem habes penes temetipsum habe coram Deo Beatus qui non iudicat semetipsum in eo quod probat Qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide Omne autem quod non est ex fide peccatum est Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem
Text Source R 14,19–15,2

Conspectus