Obsecro vos per mansuetudinem

Layer G/A
Fulltext Fratres Obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis sum inter vos absens autem confido in vos Rogo autem vos ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimor audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus In carne enim ambulantes non secundum carnem militamus Nam arma militiae nostrae non carnalia sunt sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia In Christo Iesu Domino nostro
Text Source 2K 10,1–6

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES La Seu D'Urgell 1509, Missal, Missale Urgellense | 588 T LXX H1 f5 Lc M2 24 (20r)