Non mandatum novum scribo vobis

Layer G/A
Fulltext Carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio Mandatum vetus est verbum quod audistis Iterum mandatum novum scribo vobis quod verum est et in ipso et in vobis quia tenebrae transierunt et verum lumen iam lucet Qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc Qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est Qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quia tenebrae obcaecaverunt oculos eius Scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius Scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est Scribo vobis adolescentes quoniam vicistis malignum Scribo vobis infantes quoniam cognovistis patrem Scribo vobis iuvenes quoniam fortes estis et verbum Dei manet in vobis
Text Source 1J 2,7–14

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES La Seu D'Urgell 1509, Missal, Missale Urgellense | 588 T Trin H5 f6 Lc M2 113 (109r)
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 T Trin H4 f6 Lc M2 265 (115r)