Layer | L |
---|---|
Fulltext | Ad honorem puerorum pro Christo interemptorum gaudeat ecclesia Prior in eorum laudes cui non dominantur fraudes prorumpat infantia Nam infantium ex ore puritatis pro decore grata sunt praeconia Quod futura forent ista cecinerat hoc psalmista praenoscens haec gaudia Ergo pueri laudate Dominum et exsultate de nece infantium Nam mors felix fuit talis pro qua datur aeternalis vita et solacium Horum mortis munus magnum quod semper sequuntur agnum quocumque perrexerit Ob hoc Rachel consolare iam non plores sed laetare cum proles revixerit Sed tu potes flere magis qui delusus es a magis Herodes et nihil agis de tuo proposito Nam rex vivit expers stragis quem peremptum tuis plagis putabas Aegypti plagis ductus Dei digito Hunc necare voluisti et mactare morte tristi qui dat cunctis vivere Fleas ergo nos laetemur fidem Christi qui fatemur ore corde opere Ut hic vitam nobis donet aeternam laus eius sonet nostris semper vicibus Qua frui nos beatorum valeamus puerorum meritis et precibus |
Text Source | AH 39:189 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Béziers 1400-1500, Missal, BNF Paris NAL 1690 | 210 | S | Dec | 28 | Innoc.mm | Seq | M2 | 74 (20v) |