Gaudete in Domino eadem vobis scribere

Layer G/A
Fulltext Fratres Gaudete in Domino Eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium Videte canes videte malos operarios videte concisionem Nos enim sumus circumcisio qui spiritu servimus Deo et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes quamquam ego habeam confidentiam et in carne Si quis alius videtur confidere in carne ego magis circumcisus octavo die ex genere Israel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem pharisaeus secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querela Sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei
Text Source Ph 3,1–8

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Laon 1491, Missal, Missale Laudunense | 320 S Ian 1 Circ Lc M2 31 (15r)