Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | Haec dicit Dominus Deus Accedam ad vos in iudicio et ero testis velox Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos dies veniens dicit Dominus exercituum quae non derelinquet eis radicem et germen Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pennis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento Et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego facio dicit Dominus exercituum Mementote legis Moysi servi mei quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israel praecepta et iudicica Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis Et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum |
Text Source | Ml 3,5; 4,1–6 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
DE Eichstätt 1486, Missal, Missale Eystetense | 22 | T | Adv | H2 | f4 | Lc | M2 | 21 (3v) | ||
DE Eichstätt 1486, Missal, Missale Eystetense | 22 | T | Adv | H2 | f4 | Lc | M2 | 21 (3v) | ||
GB Hereford 1502, Missal, Missale Herfordense | 89 | T | Trin | H5 | f6 | Lc | M2 | 241 (187) | ||
DE Regensburg 1485, Missal, Missale Ratisponense | 34 | T | Adv | H2 | f4 | Lc | M2 | 28 (4v) |