Audi Iacob serve meus ... Quia ego sum qui deleo

Layer Lectionary
Fulltext Haec dicit Dominus Deus Audi Iacob serve meus et Israel quem elegi Haec dicit Dominus faciens et formans te ab utero auxiliator tuus Quia ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor Reduc me in memoriam et iudicemur simul narra si quid habes ut iustificeris Noli timere serve meus Iacob et rectissime quem elegi Effundam enim aquas super sitientem et fluenta super aridam effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super generationem tuam dicit Dominus omnipotens
Text Source Is 44,1–3; 43,25–26