Convenit universa civitas audire

Layer G/A
Fulltext In diebus illis Convenit universa civitas audire verbum Dei Videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt Vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam reppulistis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes Sic enim praecepit nobis Dominus Posui te in lucem gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae Audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini Et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam Disseminabatur autem verbum Dei per universam regionem Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis Et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam et eiecerunt eos foras de finibus suis At illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium Discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto
Text Source Act 13,44–52

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
PT Braga 1538, Missal, Missale Bracarense | 9 T Pent QuT S Proph M2 179 (83r)
ES Pamplona 1501 (about), Missal, Missale Pampilonense | 54 T Pent QuT S Proph M2 244 (115v)