Secessit Iesus in navicula in locum desertum

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Secessit Iesus in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus Et exiens vidit turbam multam et misertus est eis et curavit languidos eorum Vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes Desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas Iesus autem dixit eis Non habent necesse ire date illis vos manducare Responderunt ei Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces Qui ait eis Afferte mihi illos huc Et cum iussisset turbam discumbere super foenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis Et manducaverunt omnes et saturati sunt Et tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenos Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum exceptis mulieribus et parvulis
Text Source Mt 14,13–21

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Aix-en-Provence 1466, Missal, BNF Paris NAL 2661 | 69 T Trin H14 f6 Ev M2 507 ()
PT Braga 1538, Missal, Missale Bracarense | 9 T Trin H14 f6 Ev M2 208 (97v)
FR Narbonne 1500 (about), Missal, Missale Narbonense | 744 T Trin H14 f6 Ev M2 131 (138r)
ES Ourense 1494, Missal, Missale Auriense | 52 T Trin H14 f6 Ev M2 337 (149r)
FR Uzès 1495, Missal, Missale Uceciense | 663 T Trin H14 f6 Ev M2 242 (109v)
FR Béziers 1400-1500, Missal, BNF Paris NAL 1690 | 210 T Trin H14 f6 Ev M2 427 (197r)
FR Die 1499, Missal, Missale Dyense | 110 T Trin H14 f6 Ev M2 134 (123r)
FR Toulouse 1490, Missal, Missale Tolosanum | 5 T Trin H14 f6 Ev M2 163 ()
FR Lyon 1487, Missal, Missale Lugdunense | 76 T Trin H14 f6 Ev M2 223 (190r)
FR Lyon 1510, Missal, Missale Lugdunense | 114 T Trin H14 f6 Ev M2 263 (118v)