Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt Discipuli autem obstupescebant in verbis eius At Iesus rursus respondens ait illis Filioli quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum Dei introire Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos Et quis potest salvus fieri Et intuens illos Iesus ait Apud homines impossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum Et coepit ei Petrus dicere Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te Respondens Iesus ait Amen dico vobis Nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter me et propter Evangelium qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi
Text Source Mc 10,23–31

Conspectus