Benedictio trinae Unitati

Layer Antiphonal
Fulltext Benedictio trinae Unitati simplici deitati semper omnifaria
Parenti cui sempiternalis stat identitas sempiternitas iatriel mira
Par verbo quod coessentiva sapientia vere veritas exsplendet viva
Tibi et amborum voluntas pneuma et suavitas tu beatitudo sancta sanctitas es exstantiva
Tres omnium genus bonorum generalissimum ών ens nobis ex quo vita stillat amor et sophia
Optima veraque aeternitas aeterna et optima veritas vera aeternaque bonitas
Odium falsitas morsque cedant figuram tuam nobis explicet usia ratio caritas
Fons in quo sunt vivunt quorum umbras mortales expetunt vitae deliciae decus sotheria regnum virtus victoria
Fac tuos supplices tuae dilectionis compotes effuga daemones orbem christianum ω χαί άλφα magnifica
Pater El Eloi Eloe Elion Ia Sadai lux Samain tu Eie rex Sabaoth ineffabilis Adonai tuum nos plasma conserva
Proles Emmanuel mire mirabilis summe consul Deus fortis Dominus iustus futuri pater saeculi princeps pacis Iesu Messia nos salva
Spiritus timoris pietatis scientiae fortitudinis consilii intellectus ac sapientiae nos illustra unge sanctifica
Simplex Trinitatis tu Unitas unitatis trina deitas purga culpas aegros sana hostes pacifica solve vincla pelle pericula
Ac te sitientes pio vultu saties paceque aeterna in Ierusalem superna
Text Source AH 50:243 – Herimannus (Hermannus) Contractus

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
CZ Praha 1498, Missal, Missale Pragense | 2 T Trin H1 D Trin Seq M2 266 (121v)
CZ Praha 1498, Missal, Missale Pragense | 2 T Trin H1 f3 Seq M2 267 (122r)
DE Naumburg (Saale) 1501, Missal, Missale Numburgense | 32 T Trin H1 D Trin Seq M2 295 (143v)