Layer | L |
---|---|
Fulltext | Sancta cunctis laetitia festa sunt celebranda En pia luce clarescit regis aula Angelica simul resultet caelitus vox gloriosa Quod Dominus Iesus surrexit lege mortis triumphata Et a regula renitet prophetica fide puriter ventilata Quorum mentis pullulans ecclesia per hoc saeculum est diffusa Ideoque nostra iubilent pectora et in aures Domini munera dent pervenire laudum sibi grata Cuius ope sumus de domo lutea liberati patriae et aeterna iam meremur esse digni vita Ipsum metuit cum nascitur pestifera Herodis olim regis aula Ipsum metuunt cum moritur Iudaica resurgere perfida corda Sed nos quibus illa praebuit gratia ut esse mereamur simili gloria profuit credere quod cum patre creata regit universa Et tunc quando nasci voluit debita et nunc resurgentem veneramur oda ut eum iugiter in patria videre queamus aeterna Aromata feramus ad sepulcrum eius ubi laudat Hunc gemina Maria luce resurgentem solis orta Ut voce angelica visus iam mundi gaudeat per saecula |
Text Source | AH 40:24 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Cambrai 1507, Missal, Missale Cameracense | 88 | T | Pasc | H1 | f3 | Seq | M2 | 178 (77v) | ||
BE Liège 1495, Missal, Missale Leodiense | 115 | T | Pasc | H1 | f3 | Seq | M2 | 262 (102r) | ||
BE Liège 1499, Missal, Missale Leodiense | 1 | T | Pasc | H1 | f3 | Seq | M2 | 192 (86v) |