De Christi corpore

Layer Antiphonal
Fulltext De Christi corpore tanta sollemnia sollemni decore colat ecclesia mundoque pectore solvatur gloria tam mundo corpori
Hoc est cibarium vere reficiens panis caelestium de caelo veniens Christi martyrium infigi faciens devoto memori
Hic panis gloriae hoc vitae pabulum perennis patriae dans habitaculum sic cibo gratiae saginat famulum quod non esuriet
Hic cibus caelicus sub lege latuit sed iam angelicus panis enituit iam rex pacificus se panem praebuit ut pace satiet
Haec carens carie caro dignoscitur cuius munditie munda mens alitur agnus cottidie mundus hic oritur mundans a vitio
Qui licet iugiter fiant mysteria sua totaliter stat in substantia totus aequaliter in caeli regia totus altario
Esus a pluribus semel vel saepius unus est omnibus idem non alius de tot edentibus nullus est amplius sed quisque pariter
Quod clausum tenuit manna iam reserat nam plus non habuit qui plus collegerat aeque distribuit quod aeque dederat aeternus arbiter
Sane per omnia non est res similis manna post spatia res erat labilis sed Christus hostia incommutabilis manet in saecula
Cuius perpetui panis et sanguinis sic mensa perfrui nos det fons luminis ut stolis indui possimus geminis post haec curricula
Text Source AH 37:38

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Córdoba 1561, Missal, Missale Cordubense | 65 T Trin H1 f5 Corp Seq M2 166 (146r)
ES Jaén 1499, Missal, Missale Giennense | 49 T Trin H1 f5 Corp Seq M2 130 (130r)
ES Sevilla 1565, Missal, Missale Hispalense | 57 T Trin H1 f5 Corp Seq M2 311 (139r)
ES Toledo 1551, Missal, Missale Toletanum | 60 T Trin H1 f5 Corp Seq M2 362 (169v)