In omnem terram

Layer L
Fulltext In omnem terram Deo laus personet dulcissima
Astra polorum iubilent praeconia
Terra simul agat atque freta concinant voce sua
Plebs et fidelium psallat ei carminis prosodia
Verbum quod suum carnem fore volens virginis gremia
Sacravit sibi quatenus gigneret creantem omnia
Qui periclitanti populo lucis aeternae cognitionem monstrare digne debeat
Ac primi parentis facinus macula naevi carens piaret natus alvo virginea
Nam post plura virtutum genera subiit crucem triumphaturus eam
Ac spiritu dato tartarea momordit sicut dixit ante propheta
Hincque vivens lucifer tumulo surrexit die tertia
Ascensurus caelorum culmina soles quater post decades
Ubi iudex sedet ad patris dexteram cum sacro flatu trinitas alma
Quod in alumnorum gratanter pectora fuderat in die hodierna
Unde psallentes rogemus una
Mente pura ac voce consona
Quo nos regat ac protegat servet magnificet atque gloria ditet in sempiterna
Ut consortes mereamur sanctorum ovibus necti superis inter quos mirabilis
Emicat vivit regnat in saecula
Text Source AH 40:30

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Cambrai 1507, Missal, Missale Cameracense | 88 T Pent H1 f3 Seq M2 210 (93v)
BE Tournai 1498, Missal, Missale Tornacense | 117 T Pent H1 f2 Seq M2 224 (102v)
FR Laon 1491, Missal, Missale Laudunense | 320 T Pent QuT f4 Seq M2 115 (99r)