Amor Patris

Layer Antiphonal
Reference Number g02632
Fulltext Amor Patris et Filii sacer fons totius boni Spiritus Paraclite
Fave clemens tuae laudi tuae plebis voces audi aspirator gratiae
De thesauris Trinitatis veni torrens caritatis corda nostra visere
Huc emerge dulcis flamma lambe corda indurata fuga frigus noxium
Suavis auster illabere perfla nos adustione amoris deifici
Per te tibi uniamur per te nobis connectamur caritatis foedere
Columba simplex advola fer olivam intra archam adfer pacis gaudia
Lumen verum illucesce menti nostrae innotesce lux creatrix luminum
Haec est vita sempiterna te gustare et te scire o aeterna veritas
Flumen Dei caelo prodi tu nos lava tu nos pota semptiformi gratia
Sacrum nobis da timorem quo deponat cor tumorem turgens in superbia
Pietate fac mansuetos scientia male laetos pio luctu compluat
Fortitudo iustos reddat consilium iustis addat miserendi gratiam
Intellectus mentem mundam sursum levet ad videndam tuam Deus faciem
Sit in pace solidata tibi Pater conformata dono sapientiae
Gratiarum actiones cunctae tibi nationes reddant Sancte Spiritus
Quas in fide congregasti et ad vitam revocasti virtute mirifica
Tu prophetas inspirasti per quos terris ministrasti Salvatoris gratiam
Verbo Dei impraegnasti et intactam conservasti felicem Virgunculam
Iesum Deum indicasti cum in ipso quievisti in columbae specie
Visitasti caros Christi in linguarum flammearum dispertitis formulis
Viros rudes et despectos verbis signis vita claros tua fecit gratia
In his Christus alta fregit mundum vicit astra regit per te Sancte Spiritus
Odor tuus dulce Pneuma trahat nos ad Christi regna regnaturos per saecla
Text Source AH 54:160

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
BE Liège 1495, Missal, Missale Leodiense | 115 T Pent QuT f4 Seq M2 303 (121v)
BE Liège 1499, Missal, Missale Leodiense | 1 T Pent QuT f4 Seq M2 226 (102r)