Ante torum virginalem

Layer L
Reference Number g02631
Fulltext Ante torum virginalem hymnum dicat spiritalem per orbera Ecclesia
In quo iacet sicut placet Verbum Patris suae matris salva pudicitia
Fide duce inquiratur diligenti referatur studio per singula
Isaias loquitur virga Iesse oritur surgit flos de virgula
Per hoc Verbum incarnatum genus Adae reparatum redit ad caelestia
Quid de matre praedicetur quid de Verbo recitetur per vatum oracula
Virga notat virginem et flos Deum hominem reparantem saecula
Daniel de clara fronte hic abscisus est de monte lapis frangens statuam
Manu fortis quid praedicit qui Goliam fortem vicit in funda et lapide
Mons est Virgo lapis Verbum destruens regnum superbum per legem perpetuam
Fide bella superavit pressit hostes vires stravit David gentis perfidae
Funda caro Verbum lapis si quod dico nondum capis crede tamen omnia
O quam sanctus partus iste in quo nihil fuit triste immo plenus gaudio
Nam de terra veritas orta est nec castitas incurrit contagia
Praeter morem hic est partus nullus dolor gravat artus Virginis de Filio
Obumbravit et sacravit partum illum tam tranquillum plenitudo gratiae
Ut exiret et prodiret homo magnus verus agnus geminae substantiae
Hoc est novum hoc est mirum quod haec Virgo habens virum parit viri nescia
Haec est titulus pudoris fons signatus vas honoris domus Christi propria
Ad delenda mortis iura carnis nostrae quam natura intra claustra texit pura Genitricis Mariae
Ortus Christi pacem donat puer iacet et coronat mansuetos ut deponat Filios superbiae
Gratia illuminati ad praesaepe regis nati qui verba libri signati solus potest legere
Canticum novum cantemus Virginis partum laudemus novum ducem adoremus qui nos venit quaerere
Ergo nostri reformator esto nostri miserator Christe pater quos creasti quorum mentes tu signasti vultus tui lumine
Ut ad regnum perducamur quod futurum praestolamur et laetemur tuae pacis quam tu bonis bene facis de beatitudine
Text Source AH 54:97

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Bourges 1547, Missal, Missale Bituricense | 74 T Ep H2 D Seq M2 65 (14r)
FR Bourges 1547, Missal, Missale Bituricense | 74 T Ep H4 D Seq M2 70 (16v)
FR Béziers 1400-1500, Missal, BNF Paris NAL 1690 | 210 T Ep H2 D D70 Seq M2 92 (29v)