Layer | L |
---|---|
Fulltext | Stans a longe publicanus quia plurima perpetrarat facinora Atque sua revolvens secum crimina Fide docet qui valet impetrare tanta Nolebat alta contemplari caeli sidera Sed pectus tundens et premebat ore lacrimas Deus propitius mihi peccatori esto Et mea omnia pius dele facinora Hac voce benignam promeruit clementiam Necnon et iustificatus venit domum suam Cuius nos sacra sectantes exempla dicamus Deo Deus benigne nobis miserere laxa debita Mitis et nos iustifica |
Text Source | AH 53:93 |