Balaam de quo

Layer Antiphonal
Reference Number ah53028
Variant Epihaniam Domino
Fulltext Balaam de quo vaticinans exibit ex Iacob rutilans inquit stella
Et confringet ducum agmina regionis Moab maxima potentia
Huic magi munera deferunt praeclara aurum simul tus et myrrham
Ture Deum praedicant auro regem magnum hominem mortalem myrrha
In somnis hos monet angelus ne redeant ad regem commotum propter regna
Pavebat etenim nimium regem natum verens amittere regni iura
Magi stella sibi micante praevia pergunt alacres itinera patriam quae eos ducebat ad propriam linquentes Herodis mandata
Qui perculsus corde nimia prae ira extemplo mandat eludia magica non linqui taliter impunita sed mox privari eos vita
Omnis nunc caterva tinnulum laudibus iungat organi pneuma
Mystice offerens regi regum Christo munera pretiosa
Poscens ut per orbem regna omnia protegat in saecla sempiterna
Text Source AH 7:37, 53:28
Remark Division of Epiphaniam Domino

Conspectus