Congaudent angelorum

Layer L
Reference Number ah53104
Fulltext Congaudent angelorum chori gloriosae Virgini
Quae sine virili commixtione genuit
Filium qui suo mundum cruore medicat
Nam ipsa laetatur quo caeli iam conspicatur principem
In terris cui quondam sugendas virgo mamillas praebuit
Quam celebris angelis Maria Iesu mater creditur
Qui filii illius debitos se cognoscunt famulos
Qua gloria in caelis ista virgo colitur quae Domino caeli praebuit hospitium sui sanctissimi corporis
Quam splendida polo stella maris rutilat quae omnium lumen astrorum et hominum atque spirituum genuit
Te caeli regina haec plebicula piis concelebrat mentibus
Te cantu melodo super aethera una cum angelis elevat
Te libri virgo concinunt prophetarum chorus iubilat sacerdotum apostoli Christique martyres praedicant
Te plebis sexus sequitur utriusque vitam diligens virginalem caelicolas in castimonia aemulans
Ecclesia ergo cuncta te cordibus teque carminibus celebrat
Tibi suam manifestat devotionem precatu te supplici implorans Maria
Ut sibi auxilium circa Christum Dominum esse digneris per aevum Amen
Text Source AH 53:104 – Notker Balbulus
Remark Also under g02519

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Châlons-en-Champagne 1509, Missal, Missale Cathalaunense | 108 S Dec 25 Nat Seq M3 21 ()