Egressus Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Egressus Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis Quem me dicunt esse homines Qui responderunt illi dicentes Ioannem Baptistam alii Eliam alii vero quasi unum de prophetis Tunc dicit illis Vos vero quem me esse dicitis Respondens Petrus ait ei Tu es Christus Et comminatus est eis ne cui dicerent de illo Et coepit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere Et palam verbum loquebatur Et apprehendens eum Petrus coepit increpare eum Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens Vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum Et convocata turba cum discipulis suis dixit eis Si quis vult me sequi deneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me
Text Source Mc 8,27–34

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Aix-en-Provence 1466, Missal, BNF Paris NAL 2661 | 69 T Trin H12 f6 Ev M2 495 ()
PT Braga 1538, Missal, Missale Bracarense | 9 T Trin H11 f6 Ev M2 203 (95r)
FR Narbonne 1500 (about), Missal, Missale Narbonense | 744 T Trin H12 f6 Ev M2 128 (135r)
ES Ourense 1494, Missal, Missale Auriense | 52 T Trin H11 f6 Ev M2 325 (144r)
FR Uzès 1495, Missal, Missale Uceciense | 663 T Trin H12 f6 Ev M2 237 (107r)
FR Béziers 1400-1500, Missal, BNF Paris NAL 1690 | 210 T Trin H12 f6 Ev M2 419 (193r)
FR Die 1499, Missal, Missale Dyense | 110 T Trin H12 f6 Ev M2 132 (121r)
FR Toulouse 1490, Missal, Missale Tolosanum | 5 T Trin H12 f6 Ev M2 160 ()
FR Lyon 1487, Missal, Missale Lugdunense | 76 T Trin H12 f6 Ev M2 220 (187r)
FR Lyon 1510, Missal, Missale Lugdunense | 114 T Trin H12 f6 Ev M2 260 (117r)