Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In diebus illis Locutus est Moyses ad Dominum dicens Respice Domine de sanctuario tuo et de excelso caelorum habitaculo et benedic populo tuo Israel et terrae quam dedisti nobis sicut iurasti patribus nostris terram lacte et melle manantem Audi Israel hodie Dominus Deus tuus praecepit tibi ut facias mandata eius atque iudicia et custodias ex toto corde tuo et ex tota anima tua Dominum elegisti ut sit tibi Deus et ambules in viis eius et custodias caeremonias illius et mandata atque iudicia et oboedias eius imperio Et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi Et custodias omnia praecepta illius ut faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam Et sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est tibi |
Text Source | Dt 26,15–19 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
PL Płock 1520, Missal, Missale Plocense | 8 | T | Qu | QuT | S | Proph | M2 | 54 (12r) | ||
CZ Praha 1498, Missal, Missale Pragense | 2 | T | Qu | QuT | S | Proph | M2 | 104 (40v) | ||
DE Magdeburg 1503, Missal, Missale Magdeburgense | 4 | T | Qu | QuT | S | Proph | M2 | 95 (39r) | ||
DE Köln 1487, Missal, Missale Coloniense | 3 | T | Qu | QuT | S | Proph | M2 | 119 (43r) |