Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In diebus illis Locutus est Dominus ad Moysen dicens Decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus Affligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino Omne opus servile non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester Omnis anima quae afflicta non fuerit die hac peribit de populis suis Et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo Nihil ergo operis facietis in eo Legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris Sabbatum requietionis est affligetisque animas vestras Die nono mensis a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra Dicit Dominus omnipotens |
Text Source | Lv 23,26–32 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
CZ Praha 1498, Missal, Missale Pragense | 2 | T | Trin | QuT | S | Proph | M2 | 389 (26r) | ||
DE Magdeburg 1503, Missal, Missale Magdeburgense | 4 | T | Trin | QuT | S | Proph | M2 | 319 (151r) | ||
DE Köln 1487, Missal, Missale Coloniense | 3 | T | Trin | QuT | S | Proph | M2 | 371 (169r) |