Iterrogaverunt pharisaei Iesu ... quid ergo Moyses mandavit dare

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Iterrogaverunt pharisaei Iesu dicentes Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii et dimittere Ait illis Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non fuit sic Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam duxerit moechatur Dicunt ei discipuli eius Si ita est causa hominis cum uxore non expedit nubere Qui dixit illis Non omnes capiunt verbum istud sed quibus datum est Sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus et sunt eunuchi qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum Qui potest capere capiat
Text Source Mt 19,7–12

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
DE Halberstadt 1511, Missal, Missale Halberstadense | 24 T Trin H23 f6 Ev M2 277 (118r)