Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In illo tempore Interrogabat Iesum quidam de principibus dicens Magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo Dixit autem ei Iesus Quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus Mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem Qui ait Haec omnia custodivi a iuventute mea Quo audito Iesus ait ei Adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me His ille auditis contristatus est quia dives erat valde Videns autem Iesus illum tristem factum dixit Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei Et dixerunt qui audiebant Et quis potest salvus fieri Ait illis Quae impossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum |
Text Source | L 18,18–27 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
ES Vic 1496, Missal, Missale Vicense | 671 | T | Trin | H2 | f6 | Ev | M2 | 141 (133r) | ||
ES Palencia 1567, Missal, Missale Pallantinum | 53 | T | Trin | H2 | f6 | Ev | M2 | 435 (205r) |