Anima quae peccaverit

Layer Lectionary
Fulltext Anima quae peccaverit ipsa morietur Et vir si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam non accesserit et hominem non contristaverit pignus debitori reddiderit per vim nihil rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum vestimento operuerit ad usuram non commodaverit et amplius non acceperit ab iniquitate averterit manum suam iudicium verum fecerit inter virum et virum et in praeceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit ut faciat veritatem hic iustus est et vita vivet Ait Dominus omnipotens
Text Source Ez 18,4–9

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
DE Magdeburg 1503, Missal, Missale Magdeburgense | 4 T Qu QuT f6 Lc M2 93 (37v)