Vineam pastinavit

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Coepit Iesus in parabolis loqui Vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae Qui apprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum Et iterum misit ad illos alium servum et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt Et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam caedentes alios vero occidentes Adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens Quia reverebuntur filium meum Coloni autem dixerunt ad invicem Hic est haeres venite occidamus eum et nostra erit haereditas Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam Quid ergo faciet dominus vineae Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis Nec scripturam hanc legistis Lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris Et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit Et relicto eo abierunt
Text Source Mc 12,1–12

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Vic 1496, Missal, Missale Vicense | 671 T Ep H6 S Ev M2 32 (9r)
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 T Trin H18 S Ev M2 309 (137r)