Gratias Deo super in enarrabili

Layer G/A
Fulltext Fratres Gratias Deo super in enarrabili dono eius Ipse autem Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis sum inter vos absens autem confido in vos Rogo autem vos ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimor audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus In carne enim ambulantes non secundum carnem militamus Nam arma militiae nostrae non carnalia sunt sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam cum impleta fuerit vestra obedientia
Text Source 2K 9,15–10,6

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Embrun 1512, Missal, Missale Ebredunense | 244 T Trin H3 f6 Lc M2 291 (137v)