Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Milano Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Post communionem Quaesumus Domine Deus noster ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti intercedente beata semperque Virgine Dei genitrice Maria et praesens nobis remedium esse facias et futurum. 92 (34v)
Milano Feb 3 Blasius M2 Mass Propers In nativitate… Ingressa Iustus non conturbabitur 92 (34v)
Milano Feb 3 Blasius M2 Mass Propers Super populum Plebs tua Domine beati sacerdotis et martyris tui Blasii te glorificatione sanctificet et eodem semper precante te mereamur habere rectorem. 92 (34v)
Milano Feb 3 Blasius M2 Mass Propers CLVIII Lc Ubi Spiritus 92 (34v)
Milano Feb 3 Blasius M2 Mass Propers In folio CLVIII Ev Nolite arbitrari 92 (34v)
Milano Feb 3 Blasius M2 Mass Propers Super sindonem Adesto Domine supplicationibus nostris et itercessione beati Blasii martyris tui atque pontificis perpetuam nobis misericordiam benignus impende. 92 (34v)
Milano Feb 3 Blasius M2 Mass Propers Super oblatam Praesentia munera quaesumus Domine ita serena pietate intuere ut Sancti Spiritus perfundantur benedictionem et in nostris cordibus eam dilectionem validam operentur per quam sacerdos et martyr Blasius omnia corporis tormenta devicit. 92 (34v)
Milano Feb 3 Blasius M2 Mass Propers VD Nos tibi summe Deus noster in die festivitatis hodiernae pandere vota ... facile poteris cum fratribus et cum discipulis bonorum operum et evidens documentum tribuere et ingens exemplum praestare. 92 (34v)
Milano Feb 3 Blasius M2 Mass Propers Post communionem Accepto divini muneris sacramento te Deum Salvatorem nostrum suppliciter exoramus ut intercessionibus beati sacerdotis et martyris tui Blasii ob omnibus diabolicis liberemur insidiis. 92 (34v)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers In nativitate… Ingressa Ingressa est Veronica aulam caelestis patriae cum suo sudario nunc tenens locum gloriae qui dat nobis auxilium in hac valle miseriae. 93 (35r)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers Super populum Praesta nobis quaesumus misericors Deus ut qui beate Veronicae matronae festivitatem devotis obsequiis celebramus eius intercessionibus sic apud tuam clementiam efficaciter adiuvemur quod de praesentis saeculi fluctibus liberati veniamus ad portum salutis et pacis. 93 (35r)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers Require in fol… Lc Scientibus legem loquor 93 (35r)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers V. in Alleluia Sancta Veronica ora pro nobis Dominum ut nos ornet virtutibus purgatos labe criminum. 93 (35r)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers Ev Cum transisset Dominus Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare .... Erat autem annorum duodecim. Et obstupuerunt stupore maximo. Et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret. Et iussit dari illi manducare. 93 (35r)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers Post evangelium In caelesti collegio assumpta est Veronica gaudet cum sanctis omnibus laetitia continua. 93 (35r)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers Super sindonem Da quaesumus sancte Pater ut beata Veronica quae in conspectu maiestatis tuae exstitit gratiosa suis orationibus nos per fidem integram et sanctae vitae munditiam gratos tibi reddat pariter et devotos. 93 (35r)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers Offerenda Sancte festum Veronicae celebremus sollemniter eius laudes manificas personemus suaviter et hanc devotis precibus imploremus humiliter. 94 (35v)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers OfferendaV Ut ipsa roget Dominum pro nobis efficaciter quod ad aeternam gloriam perducat nos feliciter. 94 (35v)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers Super oblatam Supplices te rogamus omnipotens aeterne Deus ut devotionis nostrae munera tibi conplaceant quae tuae maiestati offerimus consecranda ad beate Veronicae reverentiam et honorem et animarum nostrarum tutelam pariter et salutem. 94 (35v)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers VD Qui beatam Veronicam tua caritate plenam igneo candore tui aeterni flaminis totaliter accendisti ... nulla nos vitiorum mala procellant sed potius exerceant ad salutem. 94 (35v)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers Confractorium Corpus Christi panis sub figura non tamen infligitur signato fractura cuius non minuitur flatus nec statura Veronica creditur sum Christo mansura. 94 (35v)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers Transitorium Sumatur corpus Domini cum omni reverentia natum de pura virgine de virgine egregia passum surgens a mortuis ascendens cum laetitia a quo clemens Veronica assumpta est in gloria. 94 (35v)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers Post communionem Sit nobis Domine mentis et corporis salutifera medicina sacrosanctum corpus Domini nostri Iesu Christi quod ad sanctae Veronicae matronae laudem percepimus et honorem. 94 (35v)
Milano Feb 5 Agatha M2 Mass Propers In nativitate… Ingressa Laetemur omnes in Domino diem festum celebrantes ob honorem Agathae virginis et martyris de cuius tropheo gaudent angeli et collaudant Filium Dei. 94 (35v)
Milano Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Super populum Intercessionibus beatae virginis et martyris tuae Agathae quaesumus Domine fructum clementiae tuae sentiant supplicantes cuius orationibus in sancta Ecclesia tua etiam corum devote efficiantur mentes. 94 (35v)
Milano Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Lc Qui gloriatur in Domino glorietur non enim qui seipsum commendat ille probatus est ... et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo est veritas Christi in me. 94 (35v)
Milano Feb 5 Agatha M2 Mass Propers V. in Alleluia Summa ingenuitas ista est in qua servitus Christi conprobatur. 95 (36r)
Milano Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Ev Rogavit Dominum Iesum quidam de pharisaeis ut manducaret cum illo ... Dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace. 95 (36r)
Milano Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Post evangelium Agatha famula Dei laeta et hilaris ingreditur carcerem et quasi ad epulas invitata ita gaudens agonem suum preccibus commendabat Domino. 95 (36r)
Milano Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Super sindonem Tribue quaesumus omnipotens Deus ut sanctae virginis et martyris tuae Agathae sollemnitate laetemur et tantae fidei et castitatis proficiamus exemplo. 95 (36r)
Milano Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Offerenda Lux dum exuberasset in carcere beata Agatha aperiens os suum dixit gratias tibi Deus Pater caeli et terrae qui misisti apostolum tuum et consolatus es me et curavit omnia membra mea Dominus. 95 (36r)
Milano Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Super oblatam Fiant Domine tuo grata conspectui munera supplicantis Ecclesiae et ut nostrae saluti proficiant adsit intercessio beate martyris Agathae. 95 (36r)
Milano Feb 5 Agatha M2 Mass Propers VD Nos te in hoc praecipue die digna laude praeconii canere in quo triumphalis hostia tuae maiestati oblata est ... Sic nuptam Christo susceperunt aethera sic humandi artus gloriosa fulgent obsequia ubi angelorum chorus sanctitate mentis et patriae indicant liberationem 95 (36r)
Milano Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Confractorium Veniens angelus Domini posuit tabulam brevem ex marmore in qua scriptum erat mentem sanctam spontaneam honorem Dei patriae libertationem. 96 (36v)
Milano Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Transitorium Medicinam carnalem meo corpori numquam exhibui habeo Dominum Iesum Christum qui sermone solo restaurat universa qui me dignatus est ab omni plaga curare et mamillam meo pectori restituere ipsum in voco Deum meum. 96 (36v)
Milano Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Post communionem Exsultemus pariter de percepto pane iustitiae et de tuae Domine festivitate martyris Agathae quia interventionibus tibi placentium confidimus nobis ad perpetuam vitam profutura quae sumpsimus. 96 (36v)
Milano Feb 7 Matthaeus apostolus M2 Mass Propers In nativitate… Ingressa Iustus non conturbabitur 96 (36v)
Milano Feb 7 Matthaeus apostolus M2 Mass Propers Super populum Deus qui post proditoris tui apostate ruinam ut apostolorum tuorum numerus sacratus perfectione non careret beati apostoli tui Matthiae electione supplesti praesta quaesumus ut eius protegamur meritis in cuius festivitate annua devotione laetamur. 96 (36v)
Milano Feb 7 Matthaeus apostolus M2 Mass Propers Require in fol… Lc Benedictus Deus 96 (36v)
Milano Feb 7 Matthaeus apostolus M2 Mass Propers Require in fol… V. in Alleluia Nimis honorandi 96 (36v)
Milano Feb 7 Matthaeus apostolus M2 Mass Propers Require in fol… Ev Dixit Simon Petrus 96 (36v)
Milano Feb 7 Matthaeus apostolus M2 Mass Propers Super sindonem Deus qui es vita indeficiens et salus aeterna exaudi nos clemens et propitius ut qui ad beatissimi apostoli tui Matthiae inclitam et gloriosam festivitatem conveniunt eius interventu a morte gladii et subitanea liberentur quam refugiunt. 96 (36v)
Milano Feb 7 Matthaeus apostolus M2 Mass Propers Super oblatam Sacrifica quaesumus Domine laudis offerimus et beati apostoli tui Matthiae sollemnia recolentes in eius fortis collegio gratia tua opitulante purificatis mentibus inveniri mereamur. 96 (36v)
Milano Feb 7 Matthaeus apostolus M2 Mass Propers VD Per quem te Domine suppliciter exoramus ... suam in omnibus constantem oboedientiam tuamque Domine largitatem clementissimam nostris mysteriis propalamus. 96 (36v)
Milano Feb 7 Matthaeus apostolus M2 Mass Propers Post communionem Placeant quaesumus omnipotens Deus in conspectu maiestatis tuae sacrificia quae sumpsimus et sicut beatum Matthiam apostolum tuum in duo denario electorum tuorum numero sorte numerasti ita nos mente et corpore emundatos eius consortio sociari digneris. 96 (36v)
Milano Feb 15 Faustinus Iovita M2 Mass Propers In nativitate… Lc Oramus Deum ut nihil mali faciatis ... De cetero fratres gaudete perfecti estote et exhortamini idem sapite et pacem habete et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. 97 (37r)
Milano Feb 15 Faustinus Iovita M2 Mass Propers Require in fol… Ev Sublevatis Dominus Iesus oculis 97 (37r)
Milano Feb 22 Cathedra Petri M2 Mass Propers In festo cathe… Super populum Deus qui beato apostolo tuo Petro collatis clavibus regni caelestis animas ligandi atque solvendi pontificium tradidisti concede quaesumus ut intercessionis eius auxilio a peccatorum nostrorum nexibus liberemur. 97 (37r)
Milano Feb 22 Cathedra Petri M2 Mass Propers Proph Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Ponti ex gentibus Galatiae ... ut probatio fidei vestrae multo pretiosior sit auro quod per ignem probatur inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelationem Iesu Christi Domini nostri. 97 (37r)
Milano Feb 22 Cathedra Petri M2 Mass Propers Require in fol… Ev Iussit Dominus Iesus discipulos suos 97 (37r)
Milano Feb 22 Cathedra Petri M2 Mass Propers Super sindonem Deus qui hodierna die beati apostoli tui Petri pontificium consecrasti da Ecclesiae tuae toto orbe diffusae eius semper magisterio gubernari per quem sumpsit religionis exordium. 97 (37r)
Milano Feb 22 Cathedra Petri M2 Mass Propers Super oblatam Ecclesiae tuae Domine preces et hostias beati Petri apostoli commendet oratio ut quicquid pro illius gloria celebramus nobis prosit adveniam. 97 (37r)
Milano Feb 22 Cathedra Petri M2 Mass Propers VD Et te laudare mirabilem Deum in sanctis tuis in quibus glorificatus es vehementer per quos Unigeniti tui sacrum corpus exornans et in quibus Ecclesiae tuae fundamenta constituis quam in patriarchis fundasti in prophetis praeparasti in apostolis condidisti ... hodie maiestati tuae haec festa persolvimus et gratiarum ac laudum hostiam immolamus. 97 (37r)
Milano Feb 22 Cathedra Petri M2 Mass Propers Post communionem Laetificet nos quaesumus Domine munus quod sumpsimus ut sicut in apostolo tuo Petro te mirabilem praedicamus sic per illum tuae sumamus indulgentiae effectum. 98 (37v)
Milano Mar 12 Gregorius papa M2 Mass Propers In nativitate… Super populum Concede quaesumus Domine fidelibus tuis digne sancti Gregorii pontificis tui celebrare mysteria ut eius quae fideliter exsequuntur et hic experiantur auxilia et aeternis affectibus apprehendant. 98 (37v)
Milano Mar 12 Gregorius papa M2 Mass Propers Super sindonem Infirmitatem nostram respice omnipotens Deus ut quia nos pondus propriae actionis gravat beati Gregorii pontificis tui intercessio nos gloriosa protegat. 98 (37v)
Milano Mar 12 Gregorius papa M2 Mass Propers Super oblatam Hostias Domine quas nomini tuo sacrandas offerimus sancti Gregorii prosequatur oratio per quam nos iugiter expiari facias et defendi. 98 (37v)
Milano Mar 12 Gregorius papa M2 Mass Propers VD Quia sic tribuis Ecclesiam tuam sancti Gregorii pontificis tui commemoratione gaudere ut eam semper illius et festivitate laetifices et exemplo piae conversationis exerceas grataque tibi supplicatione tuearis. 98 (37v)
Milano Mar 12 Gregorius papa M2 Mass Propers Post communionem Praestent nobis Domine quaesumus tua sancta praesidia quae intervenientibus beati Gregorii meritis ab omnibus nos absolvant peccatis. 98 (37v)
Milano Mar 21 Benedictus abbas M2 Mass Propers In nativitate… Super populum Aures tuas quaesumus Domine precibus nostris inclina ut qui peccatorum nostrorum flagellis percutimur intercedente sancto confessore tuo Benedicto tua gratia liberemur. 98 (37v)
Milano Mar 21 Benedictus abbas M2 Mass Propers Lc Nihil intulimus in hunc mundum aut dubium quia nec auferre quid possumus ... confessus bonam confessionem coram multis testibus. 98 (37v)
Milano Mar 21 Benedictus abbas M2 Mass Propers Ev Dicebat Dominus Iesus discipulis suis nemo lucernam accendit ... et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. 98 (37v)
Milano Mar 21 Benedictus abbas M2 Mass Propers Super sindonem Omnipotens sempiterne Deus qui glorioso in beati Benedicti abbatis exemplo humilitatis triumphale nobis ostendisti iter da quaesumus ut viam tibi placitae obedientiae per quam ille venerabilis pater illesus antecedebat nos praeclaris eius meritis adiuti sine errore subsequamur. 99 (38r)
Milano Mar 21 Benedictus abbas M2 Mass Propers Super oblatam Paternis intercessionibus magnifici pastoris Benedicti quaesumus familiae tuae omnipotens Deus commedetur oblatio cuius vitalibus decoratur exemplis. 99 (38r)
Milano Mar 21 Benedictus abbas M2 Mass Propers VD Nos te sancte Pater omnipotens omni tempore benedicere et in hac potentissima sollemnitate impensius honorare ... sed erroribus obscuritate detersa animas resuscitaret multorum. 99 (38r)
Milano Mar 21 Benedictus abbas M2 Mass Propers Post communionem Perceptis Domine Deus noster sacramentis salutaribus humiliter deprecamur ut intercedente te beato Benedicto abbate quae per illius venerando egimus obitu nobis proficiant ad medelam. 99 (38r)
Milano Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers In annuntiatio… Ingressa Credite Salvatorem nostrum venturum esse cum gloria et vos estote parati suscipere regnum Dei. 99 (38r)
Milano Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Super populum Omnipotens sempiterne Deus qui coaeternum tibi Filium hodie pro mundi salute secundum carnem Spiritu Sancto concipiendum angelico ministerio beate Mariae semper Virginis declarasti adesto propitius populo tuo ut ad eius nativitatem pace concessa liberioribus animis occurramus. 99 (38r)
Milano Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Lc Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris ... qui elucidant me vitam aeternam habebunt 99 (38r)
Milano Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Require in fol… Ev Missus est angelus Gabriel 100 (38v)
Milano Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Super sindonem Exaudi nos Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui per beatae Mariae sacri uteri divinae gratiae obumbrationem universum mundum illuminare dignatus es maiestatem tuam suppliciter exoramus ut quod nostris meritis non valemus obtinere eius adipisci praesidiis mereamur. 100 (38v)
Milano Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Super oblatam Oblationes nostras quaesumus Domine propitiatus intende quas in honore beatae et gloriosae semperque Virginis Dei genitricis Mariae annua sollemnitate deferimus et coaeternus Sanctus Spiritus tuus qui illius viscera splendore suae gratiae veritatis replevit nos ab omni facinore delictorum emundet benignus. 100 (38v)
Milano Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers VD Qui nos mirabile mysterium et inenarrabile sacramentum per venerabilem Mariam servare docuisti ... miratur quod peperit laetatur quod edidit Redemptorem Iesum Christum Dominum nostrum. 100 (38v)
Milano Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Post communionem Gratiam tuam Domine mentibus nostris infunde ut qui angelo nunciante Christi Filii tui incarnationem cognovimus per passionem euis et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. 100 (38v)
Milano LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers Dominica in Se… Ingressa Dicit Dominus ego cogito cogitationes pacis et non afflictionis invocabitis me et ego exaudiam vos et reducam captivitatem vestram de cunctis locis. 100 (38v)
Milano LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers Super populum Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur protui nominis gloria misericorditer liberemur. 100 (38v)
Milano LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers Lc Nescitis quod hi qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium ... Bibebant utem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus. 100 (38v)
Milano LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers V. in Alleluia Venite exsultemus in Domino iubilemus Deo salutari nostro. 100 (38v)
Milano LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers Ev Locutus est Dominus Iesus discipulis suis parabolam hanc simile est regnum caelorum homini patrifamilias qui exiit primo mane ... multi autem sunt vocati pauci vero electi. 101 (39r)
Milano LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers Post evangelium Custodi Deus portionem tuam et sanctifica Domine et congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus ut sciant omnes quia tu es Deus noster. 101 (39r)
Milano LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers Super sindonem Familiam tuam quaesumus Domine continua pietate custodi ut qui in sola spe gratiae caelestis innititur tua semper protectione muniatur. 101 (39r)
Milano LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers Offerenda In te speravi Domine dixi Deus meus tu es in manibus tuis tempora mea. 101 (39r)
Milano LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers OfferendaV Portio mea Domine dixi custodire legem tuam deprecatus sum faciem tuam Domine de toto corde meo dum dilatares cor meum. 101 (39r)
Milano LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers Super oblatam Hostias quaesumus Domine nostrae devotionis benignus assume et sacrificiis gloriosis subditorum corda tibi purifica. 101 (39r)
Milano LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers VD Ad cuius immensam pertinet gloriam ut non solum mortalibus tua deitate succurreres sed et de ipsa etiam mortalitate nostra nobis remedium provideres et perditos quosque unde perierant inde salvares. 101 (39r)
Milano LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers Confractorium Domine Deus meus in te speravi libera me ab omnibus persequentibus me et eripe me. 101 (39r)
Milano LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers Transitorium Convertimini omnes simul ad Deum mundo corde et animo in oratione ieiuniis et vigiliis multis fundite preces vestras cum lacrimis ut deleatis cirographa peccarorum vestrorum priusquam vobis repetinus superveniat interitus ante quam vos profundum mortis absorbeat et cum Creator noster advenerit paratos nos iveniat. 101 (39r)
Milano LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers Post communionem Fideles tui Deus perpetuis donos firmentur ut eadem et percipiendo requirant et quaerendo sine fine percipiant. 101 (39r)
Milano LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers Dominica in Se… Ingressa Quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius memor fuit in saeculum verbi quod mandavit in mille generationes statuit illud Iacob in praeceptum et Israel in testamentum aeternum Dominus. 101 (39r)
Milano LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers Super populum Auxiliare Domine populo tuo ut sacrae devotionis proficiens incrementis et tuo semper munerae gubernetur et ad redemptiones aeternae pertineat te deducente consortium. 102 (39v)
Milano LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers Lc Quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et de fructu eius non edit ... sed omnia sustinemus ne quod ostendiculum demus evangelio Christi. 102 (39v)
Milano LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers V. in Alleluia Dominus regnavit decorem 102 (39v)
Milano LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers Ev Ecce exiit qui seminat seminare... qui vero in terram bonam seminatus est hic est qui verbum audit et intellegit et fructum affert et facit aliud quidem centesimum aliud autem sexagesimum porro aliud tricesimum qui habet aures audiendi audiat. 102 (39v)
Milano LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers Post evangelium Oremus ad Deum mundo corde et animo cupienti dum adusque donet pacem et exaudiat preces nostras et reconciliet se nobis in tempore angustiae ut non nos derelinquar. 103 (40r)
Milano LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers Super sindonem Concede nobis omnipotens Deus praesidia militiae Christianae sanctis inchoare ieiuniis ut contra spiritales nequitias pugnaturi continentiae salutaris muniamur auxiliis. 103 (40r)
Milano LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers Offerenda Iubilate Deo universa terra iubilate Domino Deo universa terra psalmum dicite nomini eius venite et audite enarrabo vobis omnes qui timetis Deum quanta fecerit Dominus animae meae. 103 (40r)
Milano LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers Super oblatam Gratias tibi referat Domine corde subiecto tua semper Ecclesia et consequenter obtineat ut observationes antiquas iugiter recensendo proficiat in futurum. 103 (40r)
Milano LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers VD Qui non solum peccata ieiunantium dimittis sed ipsos etiam peccatores ieiunando iustificas et eis non tantum poenam relaxas sed donas abstinentibus etiam praemia sempiterna. 103 (40r)
Milano LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers Confractorium Qui meditabitur in lege Domini die ac nocte dabit fructum suum in tempore suo. 103 (40r)
Milano LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers Transitorium Domine ne dissipes Testamentum quod fecit dextera tua sed ostende nobis misericordiam tuam quia peccavimus precamur te Domine miserere nobis. 103 (40r)