Kraków
|
Trin |
H24 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Item de eodem |
BenP |
Deus qui iudicium sine misericordia proponit non facientibus misericordiam, doceat vos infinitam exactionem divini iudicii parvo fraternae remissionis commertio redimere, ut mensura bonam confertam et super effluentem possitis invenire. Amen. Faciat vos non pigros ad misericordiam, ne dum a debitore proximo centum denarios sine humana compassione crudeliter ex igitis, in carcerem missi decem milia talenta usque ad novissimum quadrantem reddatis. Amen. Commoneat vos coitidianae cum Deo conventionis, ut sicut vos debitoribus vestris dimittitis, sic et ipse dimittat vobis. Amen. Quod ipse. |
372 |
Kraków
|
Trin |
H25 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica viges… |
BenP |
Imitatores sanctorum faciat vos Dominus, ut vobis dignetur esse placatus. Amen. Ut hic amici perseverantes crucis Christi, participes fiatis caelestis regni. Amen. Quatinus imagine sua in vobis agnita, gaudia vobis tribuat infinita. Amen. Quod ipse. |
373 |
Kraków
|
Trin |
H25 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Expurga Domine populum tuum ab omni rubigine peccatorum, sanctarumque perfunde ungento virtutum. Amen. Plantati secus decursus aquarum sanctae scripturae, fructum producant fidei verae, ac vitae perfectae. Amen. Ut regni fiant haeredes caelestis, et plenum accipiat gaudium de illis Ierusalem mater spiritualis. Amen. Quod ipse. |
373 |
Kraków
|
Trin |
H25 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Item de eodem |
BenP |
Omnipotens Deus sua vos benedictione benedicat, et sensum vobis sapientiae salutaris infundat. Amen. Catholicae fidei vos documentis enutriat, et in sanctis operibus perseverabiles reddat. Amen. Gressus vestros ab errore convertat, et viam vobis pacis et caritatis ostendat. Amen. Quod ipse. |
373 |
Kraków
|
Trin |
H25 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Unde supra |
BenP |
Concedat vobis Deus sua mandata cognoscere, ne ignorantes ignoremini. Amen. Faciat vos vasa misericordiae, quae preparavit in gloriam, ut ostendat in vobis saeculis in secula supervenientibus gloriae suae divitias. Ut cum novissima inimica mors absorta fuerit, absorta morte corruptibile hoc induat immortalitatem. Amen. Quod ipse. |
374 |
Kraków
|
Trin |
H25 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Deus in quo omnia, et per quae omnia, et sine quo nihil factum est, quod operatus est in vobis ipse compleat, et confirmet, ut sicut caesarique sunt caesaris, ita ipso cooperante quae Dei sunt ipsi Deo vestro competenter reddatis. Amen. Et qui imaginem caesaris datis inservitute imaginem Dei inmaculatam reddatis in ad optiva filiorum libertate. Amen. Quatinus erepti de potestate tenebrarum et translati in regnum eiusdem unigeniti paternae dilectionis filii, et vos cum illo et in illo perpetua mereamini libertate perfrui. Amen. Quod ipse. |
374 |
Kraków
|
Trin |
H26 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica viges… |
BenP |
Impleat vos Dominus agnitionevoluntatis suae, ut haeredes esse mereamini vitae sempiternae. Amen. Et longanimitate patientiae vestrae, Deo nutriantur animae rectae. Amen. Quin etiam vitiis languidi, ??? sceleribus mortuis, visitatione sive tactu sanctitatis vestrae salvi inveniantur et vivi. Amen. Quod ipse. |
375 |
Kraków
|
Trin |
H26 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Nunquam deseras Domine quam plantare dignatus es vineam, ??? facias eam semper excultam. Amen. Nullis sentibus suffocetur, nec importuna avium vexatione vastetur, sed tu illi prebe defensionem, ut debitam tibi germinet ubertatem. Amen. Non in eam zizania seminet inimicus, sed talem tui afferat fructum, qui merito in horreum recondatur in aevum. Amen. Quod ipse praestare. |
375 |
Kraków
|
Trin |
H27 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica quint… |
BenP |
Benedic nobis quos omnipotens Pater, qui ad redimendum nos suscitasti David germen iustum, Iesum Christum Dominum nostrum. Amen. Presta quos Domine, ut cum adiudicandum venerit, suo iuditio et iusticia pius ab scondat, quod fragilitas nostra unquam peccaverat. Amen. Concede ut quando post iudicium suos israhelitas salvabit potenter, nos etiam sacum faciat habitare confidenter. Amen. Quod ipse. |
376 |
Kraków
|
Trin |
H27 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Domine Iesu qui multitudinem te sequentis populi in deserto pane satiasti, fac familiam tuam de te qui es versus panis intus satiari. Amen. Et qui sumus in hoc mundo quasi in via peregrinationis tua dulcedine satiati, tandem mereamur in paradysi patriam de duci. Amen. Quatinus alimonia tuae pietatis recreati, non deficiamus in itinere, quo pergimus ad te. Amen. Quod ipse. |
376 |
Kraków
|
Adv |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica in Ad… |
BenP |
Omnipotens Deus cuius Unigeniti adventum et preteritum creditis et futurum expectatis, eiusdem adventus vos illustratione sanctificet, et sua benedictione locupletet. Amen. In presentis vitae stadio vos ab omni adversitate defendat, et eum vobis in iuditio placabilem ostendat. Amen. Quo a cunctis peccatorum contagiis liberati, illius tremendi examinis diem expectetis interriti. Amen. Quod ispe. |
377 |
Kraków
|
Adv |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Domine Iesu, qui pro nostra perpetua salvatione venisti in Ierusalem, et provisione nostrae pacis, confirma in nobis promissa optatae redemptionis, cuius inicium operatus ??? in hoc tempore, tuae gratissimae visitationis. Amen. Et qui factus homo pro nobis ascendisti asinam pauper et humilis, dignare etiam clemens infirmitati nostrae compati, cuius perditioni miserando subvenisti. Amen. Quatinus nos tui redempti benesonantibus ymnis et laudibus in laeticia tui occuramus, portantes nostris manibus palmas virtutum ornatas floribus. Amen. Quod ipse. |
377 |
Kraków
|
Adv |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica secun… |
BenP |
Omnipotens Deus vos placido vultu respiciat, et in vos suae benedictionis donum infundat. Amen. Et qui hos dies incarnatione unigeniti sui fecit sollempnes a cunctis presentis et futurae vitae adversitatibus vos reddat in munes. Amen. It qui de adventu redemptoris nostri secundum carnem devota mente laetamini, in secundo cum in maiestate sua venerit, vitae praemiis aeternae ditemini. Amen. Quod ipse. |
378 |
Kraków
|
Adv |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Deus qui ad exordium redemptionis nostrae dixisti virtutes caelorum moveri, et sic incarnationem tuam praesignasti, miserere plebi quam per hac misericorditer reformare voluisti. Amen. Et qui ex fructu arborum adesse firmasti tempus aestivum, benedic populum, ut sic sentiat venisse te se ad redimendum. Amen. Quatinus qui tuum salute sperat adventum, Deus noster Emmanuel maneas nobiscum. Amen. Quod ipse. |
379 |
Kraków
|
Adv |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica terti… |
BenP |
Dominus Iesus Christus, qui sacratissimo adventu suo subvenire dignatus est mundo, animas vestras corporaque purificet a delicto. Amen. Det vobis legis suae precepta virtute Spiritus Sancti apprehendere, ut possitis intrepidi secundum eius adventum prestolari. Amen. Sicque vos ab omni reatu inmunes efficiat, ut cum advenerit non in terrore discutiat, ??? in gloria remunerandos assumat. Amen. Quod ipse. |
379 |
Kraków
|
Adv |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Unde supra |
BenP |
Benedic Dei Unigenite omnes qui adventum tuum desiderio inexhausto expectant, et prophetarum prae eoniis te nuntiatum venisse credant. Amen. Et qui nullum Deum preter te norunt esse benedictionis tuae donum capiant abunde. Amen. Quatinus qui te mortis suae destructorem et vitae verum auctorem advenisse credunt, sine perturbatione, natali tuo indempnes possint deservire. Amen. Quod ipse praestare digneris, qui de caelo venisti nos redimere in terris. Amen. |
380 |
Kraków
|
Adv |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Item de eodem |
BenP |
Fili Dei altissimi qui te percontantem populum, per signa, et miracula mundo venturum remandasti, benedic quem ad aeternitatem his adventus tui diebus vocasti. Amen. Et quem primi adventus tui consolatione laetificasti, fac secundum et tremendum adventum tuum gaudentem intueri. Amen. Ut familia tua in eandem salutis semitam dirigatur, quam preparavit in angeli vice vox praeeuntis prophetae et clamantis vias Domini rectas dirigere. Amen. Quod ipse. |
380 |
Kraków
|
Adv |
QuT |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta m… |
BenP |
Aperi Domine ianuas caeli et veni, et visita plebem tuam in pace, emitie spiritum tuum de alto, et irriga terram nostram, ut spiritualis tui germinet fructus habundantiam. Amen. Sanctifica plebem tuam Domine qui natus es nobis ex virgine, et benedic haereditatem tuam in pace. Amen. Presta eis semper tempora salutis, quae ante tuum adventum sancti predixerunt prophetae, ut et hic fideliter credant, et in futuro cum sanctis et dectis tuis vitam aeternam percipiant. Amen. Quod ipse. |
381 |
Kraków
|
Adv |
QuT |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta |
BenP |
Excita Domine potentiam tuam et veni ad salvationem populi tui quem tuo sanguine acquisisti, ne in eius perditione saevus ille exultet humani generis inimicus, per superbiam, quem adventus tui potentia dudum liberasti per gratiam. Amen. Sit fortitudo dexterae tuae ad huius familiae tuae protectionem, proqua dignatus es hoc tempore carnem induere virginalem. Amen. ut sicut infirmitatem nostram tua clementia non ignorat, ita omnem hanc ecclesiam tuam tuae pietatis clyppeus defendat. Amen. Quod ipse. |
381 |
Kraków
|
Adv |
QuT |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sabbato duodec… |
BenP |
Domine Iesu Christe pastor bone, rogamus te ut sicut temetipsum nostri causa dedisti propretio, ita nos tuis anguinis defendas commertio. Amen. Ut et hic te semper sentiamus praevium, et in aeterna beatitudine te remunerante mereamur accipere praemium. Amen. Tu ergo nos omnipotens Domine Iesu Christe benedictionis rore perfunde, ut et in presenti vita positi de omnibus inimicis te habeamus ereptorem, et hic et in aeternum semper sentiamus protectorem. Amen. Quod ipse. |
382 |
Kraków
|
Adv |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica proxi… |
BenP |
Deus qui per sanctum angelum tuum nuntiasti Christum venturum saeculo eidem advenienti occurrere populus fidelis mereatur cum gaudio. Amen. Ille vos benedicat ante nativitatis suae sollempnitatem, qui benedixit apostolos post passionem, et ipse dirigat corda vestra devota, qui beatum Iohannem direxit ad dirigenda corda distora. Amen. Ipse vobis tribuat veniam peccatorum, qui pro salute humana in patibulo effudit sanguinem pretiosum. Amen. Quod ipse. |
383 |
Kraków
|
Adv |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Deus Pater, qui omnia quaecunque voluisti in coaeterna tui sapientia fecisti, da nobis in illius nomine te nosse, te timere, te perfecte diligere. Amen. Deus sapientia patris, qui a fine usque ad finem fortiter attingens omnia suavit disponis, adiuva nos tuum servare sermonem, ut tui patrique in nobis facias mansionem. Amen. Suggere nobis Sancte Spiritus Deus, non plus sapere quam oportet sapere, ??? quae sobrietatis sunt de te discere, et per te nota perficere. Amen. Quod ipse. |
383 |
Kraków
|
|
|
D |
Trinitas
|
M2 |
Mass Propers
|
Benedictio de… |
BenP |
Benedicat vos Deus omnipotens Pater, qui in verbo, cuncta creavit sibi coaeterno. Amen. Benedicat vos Deus omnipotens filius, qui in patris semper manens gremio, pro nostra salute factus est homo. Amen. Benedicat vos Deus omnipotens Spiritus Sanctus, qui ex utroque procedens dividitur singulis, totus in omnibus manens. Amen. Trinus et unus benedicat vos Deus, cui regnum et imperium permanet in saecula saeculorum. Amen. Benedictio. |
384 |
Kraków
|
|
|
D |
Trinitas
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Deus ex quo sunt omnia, inspiret vobis iusta desideria. Amen. Deus per quem sunt omnia, ingredi vos faciat per mandata sua. Amen. Deus in quo sunt omnia, sanctificet vos tuitione sua. Amen. Quod ipse prestare dignetur, qui trinus et unus, cuncta bona inchoat, perficit, et conservat, et conservata sine fine remunerat in saecula saeculorum. Amen. Benedictio. |
384 |
Kraków
|
|
|
D |
Trinitas
|
M2 |
Mass Propers
|
Unde supra |
BenP |
Omnipotens Trinitas, unus et verus Deus Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, det vobis se desiderare fidelitur, agnoscere veraciter, diligere sinceriter. Amen. Aequalitatem atque incommutabilitatem suae essentiae ita vestris mentibus infigat, ut ab ea nunquam vos quibus cunque fantasiis aberrare permittat. Amen. Sicque vos in sua fide spe et carnitate perseverare concedat, ut per ea postmodum ad sui manifestationem visionemque interminabilem introducat. Amen. Quod ipse. |
385 |
Kraków
|
|
|
D |
Trinitas
|
M2 |
Mass Propers
|
Item de eodem |
BenP |
Benedicat vos Deus Pater, ex quo omnia, benedicat Deus filius, per quem omnia, benedicat vos Deus Spiritus Sanctis in quo omnia. Amen. Benedicat vos trinitas sancta omni benedictione caelesti, sanctosque et puros efficiat, in con conspectu suo. Amen. Superhabundent in vos divitiae gloriae suae verbo veritatis instruat, evangelio salutis erudiat, omniumque sanctorum caritate locumpletet. Amen. Quod ipse. |
385 |
Kraków
|
|
|
f2 |
de sapientia
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria secunda… |
BenP |
Deus Pater, qui omnia quaecunque voluisti in coaeterna tui sapientia fecisti, da nobis in illius nomine te nosse, te timere, te perfecte diligere. Amen. Deus sapientia patris, qui a fine usque ad finem fortiter attingens omnia suavit disponis, adiuva nos tuum servare sermonem, ut tui patrique in nobis facias mansionem. Amen. Suggere nobis Sancte Spiritus Deus, non plus sapere quam oportet sapere, ??? quae sobrietatis sunt de te discere, et per te nota perficere. Amen. Quod ipse. |
386 |
Kraków
|
|
|
f4 |
de caritate
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta d… |
BenP |
Adesto nobis Pater, vera caritas Deus, ut te sicut precepisti totis viribus diligamus. Amen. Adiuva nos Christe vera caritas Deus, ut amicos nostros in te, et inimicos nostros sicut precepisti propter te diligamus perfecte. Amen. Veni ad nos Sancte Spiritus, vera caritas Deus, et ne diabolico inficiamur veneno, nos intus et extra perfunde verae dilectionis ungento. Amen. Miserere nobis sancta trinitas et indivisa unitas, et perfecta caritas, quae operis multitudinem peccatorum, do minans et regnans per omnia saecula saeculorum. Amen. Benedictio. |
386 |
Kraków
|
|
|
f4 |
de angelis
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta d… |
BenP |
Deus cui ab angelicis invisibiliter ordinibus ministratur, contra omnis callidi hostis insidias nos iugiter tueatur. Amen. Reputet nobis ex assistentibus sibi instantissimos custodes, quorum ope ita vivamus, ut eorum concives esse possimus. Amen. Sit manus ipsius semper auxiliantrix nostri, ad resistendum stimulo peccati, et per nostrae carnis quam gerit substantiam ita corpus nostrum sanctificet et animam, ut post miseram huius exilii vitam, in supernprum civium consotiemur familiam. Amen. Ut panem vitae tribuat nobis omnipotens Pater, obtineat quos omnis caelestis militia ne deficiamus in via, qui cum eo in unitate Sancti Spiritus vivit et gloriatur Deus per saecula. Amen. |
387 |
Kraków
|
|
|
f5 |
Spiritus Sanctus
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quinta d… |
BenP |
Sancti Spiritus gratia, repleat cordium vestrorum interiora. Amen. Cuius digna habitatio emundet quicquid maculae, corpus ??? fragile. Amen. Quatinus eius gratia purgati, nihil ultra contrahatis nocivi. Amen. Quod ipse. |
388 |
Kraków
|
|
|
f6 |
de cruce
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta de… |
BenP |
Oramus te Iesu Christe, spes unica salutis humanae, ut per tuae Crucis signum vitale pectus nostrum munias, cor custodias, mentem clarifices, cogitationes purifices, totamque vitam ad tuum velle componendo sanctifices. Amen. Tua quos Domine crucifixio totum quod in nobis tui sit contrarium consumat, iram extinguat linguam a vaniloquio compescat, carnalem aestum temperet, omnem mentis perturbationem purificet, talesque tua nos efficiat clementia, ut tibi simus hostia viva. Amen. Et quando adveneris vivos ac mortuos mundumque omnem iudicare per ignem obsecramus ut tunc a flammis ultricibus sancta nos crux eripiat, atque ab ira clementer defendat. Amen. Quod ipse. |
388 |
Kraków
|
|
|
S |
BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
Sabbato de san… |
BenP |
Omnipotentis Dei virtus sapientia, verbum, prebe nobis contra spiritalis nequitiae retinacula tuae turris fortissimae propugnacula, qui pro nostra salute de semper virgine Maria natus es sine macula. Amen. Optineat apud te mediator optime sua virginalis maternitas, ut lumbos nostros precingat castitas, corda humilitas, mentes obaedientiae sanctitas, sensus continentiae puritas, omnisque nos intus et extatu vera possideas caritas. Amen. Quoque illam dilecto tui Iohanni ut pote virgini virginem in cruce commedasti, utrorumque interventu salve nos a totius in quinamenti reatu. Amen. Quod ipse praestare. |
389 |
Kraków
|
|
|
|
pro populo
|
M2 |
Mass Propers
|
Pro generali t… |
BenP |
Agnoscat Dominus in vobis proprium signum, et vobis misericordiae suae conferat donum. Amen. Bella comprimat, famem auferat, pacem tribuat, inimici insidias, longe repellat. Amen. Merentium gemitus videat, vocem cestri doloris exaudiat, et lacrimas ab omni facie tergat, alternam vobis dilectionem indulgeat, et perfectam caritatem concedat. Amen. Quod ipse. |
390 |
Kraków
|
|
|
|
in synodo
|
M2 |
Mass Propers
|
In conventu ep… |
BenP |
Deus qui post gloriosum tuum ascensum nunquam te deesse tuis cultoribus promisisti, largire sacerdotibus tuis illam gratiam qua sint perfecti regimine, ferventes in caritate. Amen. Indulge eorum obtentu peccatoribus populis veniam, qui iustis polliceri dignaris coronam, erudi eos sanctis dogmatibus et multiplica in eorum operibus iusticiae fructus. Amen. Ut pastorum cura muniti evadant supplicia tartarea, et ad ipsiei mereantur gaudia sempiterna. Amen. Quod ipse. |
390 |
Kraków
|
|
|
|
in synodo
pro rege
|
M2 |
Mass Propers
|
Super regem in… |
BenP |
Benedicat tibi Dominus, custodiatque te, ut sicut te voluit super populum suum constitui regem, ita et in saeculo presenti felicem, et aeternae felicitatis tribuat esse consortem. Amen. Clerum ac populom quem sua voluit opitulatione tua sanctione congregari, sua dispensatione et amministratione per diuturna tempora faciat feliciter gubernari. Amen. Quatinus divinis monitis parentes, adversitatibus omnibus carentes, bonis omnibus exuberantes, tuo magisterio fideli amore obsequentes, et in presenti saeculo pacis tranquillitate fruantur, et tecum aeternorum civium consortio potiri mereantur. Amen. Quod ipse. |
391 |
Kraków
|
|
|
|
in synodo
pro rege
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Benedic Domine regem nostrum, cum omni familia sua, qui gratiam benedictionis tuae invenire desiderant mente devota. Amen. Descendat super hos gratia benedictionis tuae, sicut descendit ros super faciem terrae. Amen. Manus tuae sentiant tactum, Spiritus Sancti percipiant gaudium, ut benedicti maneant in aeternum, ille vos benedictio, tu supra. |
392 |
Kraków
|
|
|
|
in synodo
pro rege
|
M2 |
Mass Propers
|
Item de eodem |
BenP |
Deus inenarrabilis auctor mundi, conditor generis humani, gubernator imperii, confirmatorum regni, qui ex utero fidelis amici tui patriarchae nostri Abrahae prolegisti reges saeculo pro futuros, tu presentem regem meritis sanctorum omnium ubique locupleta, et solium regni eis firma stabilitate conserva. Amen. Visita eum interventu omnium sanctorum sicut Moysen in rubo, Iosue in agro, Gedeonem in praelio, Samuelem crinitum in templo, et illa eum promissione syderea ac sapientiae tuae rore perfunde, quam beatus David rex in psalterio, Salamon eis filis te remunerante suscepit e caelos, sis ei contra acies inimicorum lorica, in adversis galea, in prosperis patientia, in bello inflexibilis gladius in protectione clippeus sempiternus. Amen. Presta Domine ut gentes illi teneant fidem, proceres atque optimates habeant pacem, diligant caritatem, abstineant se a cupiditate, loquantur iusticiam, custodiant veritatem, et ita pollicitationem diligant benedictionis aeternae, ut semper maneant tripudiantes in pace victores. Amen. Quod ipse. |
392 |
Kraków
|
|
|
|
pro episcopis
pro rege
|
M2 |
Mass Propers
|
Pro episcopis… |
BenP |
Deus qui congregatis in tuo nomine famulis medium te dixisti assistere, a te coronatum valentem fax N imperatorem, da gratiam sacerdotibus, quam Abraham in holocausto, Moyses in exercitu, Helyas in heremo, Samuel meruit crinitus in templo, concedat vobis concordiam quam inspirasti patriarchis, predicasti prophetis, tradidisti apostolis, mandasti evangelistis, largitus es martyrum triumphis. Amen. Benedic Domine hunc principem nostrum N quem ad salutem populi nobis cognoscimus fuisse concessum, fac eum annis esse multiplicem, salubri corporis robore vigentem, ad senectutem optatam pervenire felicem, sit nobis fiducia apud te optinere gratiam pro populo, quam Aaron in tabernaculo, Helyseus in fluvio, Ezechias in lecto, Zacharias vetulus impetravit in templo. Amen. Sit nobis regendi auctoritas, ??? Iosue in castris, Gedeon sumpsit in praeliis, petrus accepit in clave, Paulus est usus in dogmate, et ita pastorum cura tuo proficiat ovili, sicut Ysaac in fruge, Iacob est dilatatus in grege. Amen. Quod ipse. |
393 |
Kraków
|
|
|
|
in synodo
|
M2 |
Mass Propers
|
Post expletion… |
BenP |
Qui dispersos Israel congregat, ipse vos hic et ubique custodiat. Amen. Et non solum vos custodiat, sed et ovium suarum idoneos custodes efficiat. Amen. Ut cum summo pastore Christo, de gregum suorum pastione gaudeatis in caelo. Amen. Quod ipse. |
395 |
Kraków
|
|
|
|
in synodo
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Cautos vos Dominus faciat contra peccata, a vobis ??? a ??? vestris admissa. Amen. Ut illa non neglegatis, ??? studiose curare curetis. Amen. Quatinus de lucro fraterno, exultetis cum patre sempiterno. Amen. Quod ipse. |
395 |
Kraków
|
|
|
|
in synodo
|
M2 |
Mass Propers
|
Item de eodem |
BenP |
Dominus messis corporalis, et spiritualis, det vobis incrementa gratiae sacerdotalis. Amen. Et manu et lingua pauperes Christi recreantes, cum ipsis fiatis ovantes. Amen. Ut ad dexteram illius constituti, participium percipiatis adni Dei. Amen. Quod ipse praestare dignetur, qui ante constitutionem mundi praedestinatos, et ante finem saeculi iustificatos, in fine mundi reddet, glorificatos, per infinita saecula saeculorum. Amen. Benedictio. |
395 |
Kraków
|
|
|
|
in synodo
|
M2 |
Mass Propers
|
Unde supra |
BenP |
Christus Dei Filius, qui est inicium et finis, complementum tribuat vobis caritatis. Amen. Et qui vos ad expletionem huius fecit pervenire concilu, absolutos efficiat ab omni contagione delicti. Amen. Ut ab omni reatu liberiores efficti, absoluti etiam per donum Spiritus Sancti, felici reditu vestrarum se dium cubilia repetatis illaesi. Amen. Quod ipse. |
396 |
Kraków
|
|
|
|
pro rege
|
M2 |
Mass Propers
|
Pro rege quand… |
BenP |
Omnipotens Deus qui te populi sui voluit esse rectorem, ipse te caelesti benedictione sanctificans, aeterni regni faciat esse consortem. Amen. Concedat tui contra omnis fidei christianae hostes visibiles atque invisibiles victoriam triumphalem, et pacis ac quietis ecclesiasticae felicissimum te fieri longe lateque fundatorem. Amen. Quatinus te gubernacula regni tenente populis tui subiectus christianae religionis iura custodiens, undique tutus pace tranquilla perfruatur, et te in concilio regum beatorum collato, aeterna felicitate ibi ??? tecum paritur gaudere mereatur. Amen. Quod ipse. |
396 |
Kraków
|
|
|
|
pro rege
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Deus Pater gloriae, sit adiutor tuus, et omnipotens benedicat tui, preces tuas clementur exaudiat, et vitam tuam longitudine dierum, adimpleat. Amen. Thronum regni tui iugitur firmet, et gentem et populum tuum in aeternum conservet inimicos tuos confusione induat, et super te sanctificatio Christi floreat. Amen. Et qui tribuit tui in terris imperium, ipse in caelis conferat meritum angelorum. Amen. Quod ipse. Benedictio Dei Patris, et Filii, et Spiritus Sancti descendat super te, et sis benedictus atque confirmatus, regno cum Dei protectione utque defensione, qui vivit et regnat et gloriatur Deus, in unitate trinitatis, per infinita saecula saeculorum. Amen. |
397 |
Kraków
|
|
|
|
in ordinatione
|
M2 |
Mass Propers
|
In ordinatione… |
BenP |
Benedicat te Deus caeli, adiuvet te Christus filius Dei vivi, corpus tuum in servitio suo custodire et conservare dignetur. Amen. Mentem tuam illuminet, sensum tuum custodiat gratiam suam ad profectum animae tuae tibi porrigat. Amen. Abomni malo te liberet, dextera sua te defendat, et qui sanctos suos semper adiuvat ipse te adiuvet, et ad caelestia regna perducat. Amen. Quod ipse. |
398 |
Kraków
|
|
|
|
in ordinatione
|
M2 |
Mass Propers
|
In ordinatione… |
BenP |
Benedicat vobis Dominus in perpetuum, qui me indignum sacerdotalis officii hac die substituit ministrum. Amen. Ut qui de meritis meis nihil boni spero, vestrae fraternitatis subsistam fretus amminiculo. Amen. Quatinus quicquid menti meae sordidum attraxit mala consuetudo vitiorum, sine intermissione adiunctis vestris orationibus indulgeat mihi pius Dominus. Amen. Quod ipse praestare. |
398 |
Kraków
|
|
|
|
in ordinatione
|
M2 |
Mass Propers
|
In ordinatione… |
BenP |
Benedic Domine hanc famulam tuam, pretioso sanguine Filii cui comparatam. Amen. Benedictionis tuae gratiam quam desiderat consequatur, et sine ulla offensione maiestati tuae dignum exhibeat famulatum. Amen. Cursum vitae suae impleat sine ulla macula delictorum, et superet in bonis actibus inimicum. Amen. Quod ipse. |
399 |
Kraków
|
|
|
|
pro clericis
|
M2 |
Mass Propers
|
Super famulos… |
BenP |
Deus qui est vita mortalium salusque peccatorum, auferat a vobis omnis maculas delictorum. Amen. Induat vos decore virtutum, sanctificet mentes, purificet voluntates, et donet vobis sanctorum consortium angelorum. Amen. Ut probabiles fide et opere inmaculati, perveniatis ad aeternam gaudiorum caelestium haereditatem securi. Amen. Quod ipse. |
399 |
Kraków
|
|
|
|
pro clericis
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Gratia sua vos Dominus locupletet, et caelesti benedictione sanctificet. Amen. Ab omni vos adversitate defendat, et pia semper miseratione custodiat. Amen. Petitiones vestras placatus intendat, et culparum omnium vobis veniam clementer attribuat. Amen. Quod ipse. |
399 |
Kraków
|
|
|
|
pro velandis
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad velandas fa… |
BenP |
Domine Deus aeterne, qui utrumque fexum de interitu perpetuae mortis per Iesum Christum filium tuum de Maria virgine natum misericorditur redemisti, has famulas tuas devotis mentibus tibi servientes omni benedictione spirituali benedicere dignare. Amen. Integram fidelem habeant, et inpreceptis legis tuae semper perseverent, terrena et transitoria despiciant, aeterna et invisibilia intenta meditatione diligant. Amen. Ut in numero sanctorum virginum permanentes, caelesti sponso cum lampadibus bonorum operum ipso prestante fiducialitur mereantur occurrere. Amen. Ille vos benedictio. |
400 |
Kraków
|
|
|
|
pro neophytis
|
M2 |
Mass Propers
|
Benedictio sup… |
BenP |
Effunde quos Domine super hos famulos tuos et famulas caelestem benedictionem tuam, quibus per nos exiguos septiformem spiritum tuum dignatus es tradere, atque eis eiusdem Sancti Spiritus gratiam et dona largire. Amen. Ut quicunque sunt ex aqua et Spiritu Sancto renati, semper sint eius protectione muniti. Amen. Redundet in eis caritas diffusa per Spiritum Sanctum quae operiat ac superet omnium multitudinem peccatorum. Amen. Quod ipse. |
400 |
Kraków
|
|
|
|
pro iter agentibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Pro iter agent… |
BenP |
Prosperum iter vobis faciat Deus salutarium nostrorum, pateantque in vias rectas ardua montium, convexa vallium plana camporum, vada fluminum, secreta siluarum. Amen. Protegat vos auxilium Domini, ut nihil vobis praevaleat scandalum inimici, per diem vos salutaris Domini umbra circumtegat, per noctem amica quies ipsis gratia collata confoveat, deducat vos mirabiliter dextera Dei, praeveniat ante faciem vestram divinae pacis angelis comes per custodiam veram. Amen. Absistat a vobis invidia diaboli, causa dispendii, ruina peccati, casus incommodi, sors periculi, solusque trinitatis individuae Deus insolatium vestrum atque praesidium, et ducis curam agat et reducis. Amen. Quod ipse. |
401 |
Kraków
|
|
|
|
pro navigantibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Pro navigantib… |
BenP |
Sic populus tuus Domine tuo gubernetur auxilio, et brachio tuae maiestatis protegatur, ut nec pelagi furentis unda conturbetur, nec a tempestatis facie terreatur. Amen. Navim eorum maiestatis tuae dextera tueatur, ut cor eorum fidei salutaris augmento impleatur, catholicae fidei anchora teneantur, ut undas sevientis pelagi pertranseant securi. Amen. Mercimonia divinae voluntatis peragant, ut fidem promissionis tuae percipiant, manus eorum reple munerum largitate tuorum, ut locum habeant in conversationibus sanctorum. Amen. Quod ipse. |
402 |
Kraków
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
Benedictio pro… |
BenP |
Muniat omnipotens Deus congregationem nostram, tota sibi mente subiectam. Amen. Conservet eam omni tempore, et faciat illi bonis operibus intentam complacere. Amen. Ut subumbra dexterae eius protecta devincere valeat omnia mala. Amen. Quod ipse. |
402 |
Kraków
|
|
|
|
pro munitione fidelium
|
M2 |
Mass Propers
|
Pro munitione… |
BenP |
Fac omnipotens Deus fideles tibi fideliter servire, ut hos pro hoc velis salvare. Amen. Da ut sacrae fidei bene impleant precepta, perquae evadere possint infernalia tormenta. Amen. Quatinus per dignae paenitudinis lamenta, abluantur omnium peccatorum macula. Amen. Quod ipse. |
403 |
Kraków
|
|
|
|
contra male agentes
|
M2 |
Mass Propers
|
Benedictio con… |
BenP |
Iudica Domine nocentes Ecclesiam, exurge in adiutorium servientibus tibi, et diligentibus eam. Amen. Suscita in eos furoris tui vindictam, quia speverunt legis tuae precepta, operando iniusticiam. Amen. Quatinus a facie tua exterriti, deleamus operarii iniquitatis, et fiat tantum pax in turribus tuis. Amen. Quod ipse. |
403 |
Kraków
|
|
|
|
contra male agentes
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Expugna Domine Ecclesiam impugnantes, et nos ministros tuos perturbantes. Amen. Confundantur in omni potentia sua, et robur eorum, conteratur, fortitudinis tuae inexpugnabili dextra. Amen. Quatinus altaris tui ministri nihil adversitatis sentiant, qui te creatorem suum sine disferentia adorant. Amen. Quod ipse. |
404 |
Kraków
|
|
|
|
in tempore belli
|
M2 |
Mass Propers
|
Benedictio in… |
BenP |
Populi tui quos omnipotens Deus propitiare peccatis, et totius hostilitatis a nobis terrores averte, ut christiani nominis secura libertas, in tua pietate semper laetetur. Amen. Elide omnium adversariorum, nostrorum superbiam, et virtute dexterae tuae proterne hostium contumatiam. Amen. Fidelem hunc populum potentiae tuae muniat invicta defensio, ut pio semper tui devotus affectu, et ab infestis liberetur inimicis, et in tua semper gratia perseveret inmunis. Amen. Quod ipse. |
404 |
Kraków
|
|
|
|
in tempore belli
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Deus qui non mortem ??? paenitentiam desideras peccatorum, populum tuum quos potentia manus tuae prostratum ad te converte propitius, et ab ??? morte defende placatus. Amen. Ut dum tui devotus extiterit iracundiae tuae ab eo flagella amoveas, atque a mortifero vastatore defendas. Amen. Presta Domine ut sicut sanctus Michael archangelus in conspectu tuo gloriosus assistit, ita et pro populo tuo curet exorare, ut gratiam tuam semper mereatur habere. Amen. Quod ipse. |
404 |
Kraków
|
|
|
|
pro exercitu
|
M2 |
Mass Propers
|
Benedictio sup… |
BenP |
Deus qui perpetuitatis es auctor, et virtutum omnium repertor, dux praeliantium, et hostium victor cunctorum, benedic hos famulos tuos, sua tui capita inclinantes. Amen. Effunde super eos gratiam firmam fiduciam virilem, et in militia in qua probati consistunt, prolixa eos sanitate et prospera felicitate conserva. Amen. Ut ubicumque ??? in quicunque tribulatione auxilium tuum invocaverint cito assis, clemens protegas, et per multa annorum curricula securos defendas. Amen. Quod ipse. |
405 |
Kraków
|
|
|
|
in ieiuniis
|
M2 |
Mass Propers
|
In diebus ieiu… |
BenP |
Inclina Domine aures misericordiae tuae ad preces humilitatis nostrae, et populum tuum ab omnibus peccatis clementur emunda, ut vicus corpora evacuentur, et virtutibus animae saginentur. Amen. Exaudi voces ad te clamantium, preces orantium, gemitum dolentium, et bella comprime, pacem concede, fame repelle, abundantiam tribue, inimicorum insidias depelle, et eos dextera tua defende, atque in his omnibus perfectam cunctis caritatem indulge. Amen. Da eis Domine dies laetos, multiplices annos, et finito huius vitae curriculo finem beatum, requie promissam, resurrectionem sanctam, retributionem bonam, et cum electis tuis vitam aeternam. Amen. Quod ipse. |
406 |
Kraków
|
|
|
|
in ieiuniis
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Misericors et miserator Dominus, benignus, humanae salutis amator, sua benedictione sua vos ?? bono opere confirmet ei ad aeternae beatitudinis perfectionem promerendam confortet. Amen. Temporalium iniurias afflictionum quae pro exces sibus nostris neccessaria disciplinae et emendationis per visione irrogat, ita modificet, ut et adversa per fortitudinem animi sufferatis, et prospera sine mentis enervatione in gratiarum actione habeatis. Amen. Convertat luctum vestrum in spirituale gaudium et ita vos in se credere, de sperare, se amare concedat, ut specie vos et re beatificet, atque aeterae visionis suae perfectione coronet. Amen. Quod ipse. |
407 |
Kraków
|
|
|
ff |
|
M2 |
Mass Propers
|
Benedictiones… |
BenP |
Emundet Dominus conscientias vestras ab omni malitia, et repleat sanctificatione perpetua. Amen. Vota vestra clementer intendat, et peccata omnia propitiatus indulgeat. Amen. Quae pie optatis atribuat, et quae pavescitis pius propugnator procul repellat. Amen. Quod ipse. |
407 |
Kraków
|
|
|
ff |
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Sanctificet vos Domini gratia, et ab omni malo sua custodia dextra. Amen. Arceat a vobis omne quod malum est, ei spiritus vestros corporaque sanctificet tribuendo quod prodest. Amen. Alliget vos sibi vinculo caritatis, et pax eius habundet in cordibus vestris. Amen. Quod ipse. |
408 |
Kraków
|
|
|
ff |
|
M2 |
Mass Propers
|
Unde supra |
BenP |
Benedicat vobis Dominus, et custodiat vos. Amen. Illuminet vultum suum super vos ,ei misereatur vestri. Amen. Convertat vultum suum super vos, et det vobis pacem. Amen. Quod ipse. |
408 |
Kraków
|
|
|
ff |
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Omnipotens Deus sua vos clementia benedicat, et sensum vobis sapientiae salutaris infundat. Amen. Catholicae vos fidei documentis enutriat, et in sanctis operibus perseverabiles reddat. Amen. Gressus vestros ab erroris via convertat, et viam vobis et caritatis ostendat. Amen. Quod ipse. |
408 |
Kraków
|
|
|
ff |
|
M2 |
Mass Propers
|
Item de eodem |
BenP |
Inclinet Dominus aurem suam ad vestrae preces humilitatis, et det vobis gratiam suae benedictionis. Amen. Semper et ubique Dominum propitium habeatis, et in eis laudibus exultetis. Amen. Omnium peccatorum vestrorum vincula solvat et ad gloriam sempiternam pervenire vos faciat. Amen. Quod ipse. |
409 |
Kraków
|
|
|
ff |
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Multiplicet in vobis Dominus copiam suae benedictionis, et confirmet vos in spe regni caelestis. Amen. Actus vestros corrigat vitam emendet, mores componat, et vos ad caelestis paradysi haereditatem perducat. Amen. Talique intentio, ne repleri valeatis, qua ei in perpetuum placeatis. Amen. Quod ipse praestare. |
409 |
Kraków
|
|
|
ff |
|
M2 |
Mass Propers
|
Item unde supr… |
BenP |
Devotionem vestram Dominus dignanter intendat, et suae vobis benedictionis dona concedat. Amen. Talique vos in presenti saeculo subsidio muniat, ut paradysi vos in futuro habitatores efficiat. Amen. Sicque corda vestra sanctificando benedicat, et benedicendo sanctificet, ut vobiscum immo in vobis eum iugiter habitare delectet. Amen. Quod ipse. |
409 |
Kraków
|
|
|
ff |
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Concedat vobis omnipotens Deus munus suae benedictionis, qui vestrae conscius est infirmitatis. Amen. Et qui vobis tribuit supplicandi affectum tribuat consolationis auxilium. Amen. Ut ab eo et presentis et futurae vitae subsidium capiatis, cuius vos bonitate creatos esse creditis. Amen. Quod ipse. |
410 |
Kraków
|
|
|
ff |
|
M2 |
Mass Propers
|
Unde supra |
BenP |
Omnipotens Deus caelesti vos protectione circumdet et suae benedictionis dono locupletet. Amen. Concedatque vobis, ut qui in sola spe gratiae caelestis iniutimini. Amen. Quatinus et in presenti saeculo mortalis vitae solatium capiatis, et sempiterna gaudia comprehendere valeatis. Amen. Quod ipse. |
410 |
Kraków
|
|
|
ff |
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Omnipotens Deus dexterae suae perpetuo vos circumdet auxilio, et benedictionum suarum repleat dono. Amen. Ab omni vos pravitate defendat, et donis caelestibus exuberare concedat. Amen. Quo corpore mundati atque mente, talem ei exhibeatis servitutem, per quam eius consequi valeatis propitiationem. Amen. Quod ipse. |
410 |
Kraków
|
|
|
ff |
|
M2 |
Mass Propers
|
Item de eodem |
BenP |
Purificet omnipotens Deus vestrorum corporum archana, et benedictionis suae vobis tribuat incrementa. Amen. Et ab omnis vitae praesentis periculis exuamini, et virtutum spiritualium ornamentis induamini. Amen. Quo illius adiutorio fulti, sic ei serviatis in terris, ut ei coniungi valeatis in caelis. Amen. Quod ipse. |
411 |
Kraków
|
|
|
ff |
|
M2 |
Mass Propers
|
Unde supra |
BenP |
Omnipotens Deus universa a vobis adversantia excludat, et saue super vos benedictionis dona propitiatus infundat. Amen. Corda vestra efficiat sacris intenta doctrinis, quo possuit repleri beneficus sempiternis. Amen. Quatinus et exequenda intelligentes, et intellecta exequentes, et inter adversa mundi inveniamini indempnes, e beatorum spirituum efficiamini cohaeredes. Amen. Quod ipse. |
411 |
Kraków
|
|
|
ff |
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Omnipotens Deus dies vestros in sua pace disponat, et suae vobis benedictionis dona concedat. Amen. Ab omnibus vos perturbationibus liberet, et mentes vestras in suae pacis tranquillitate consolidet. Amen. Quatinus fidei spei et caritatisque gemmis ornati, et presentem vitam transigatis illaesi, et ad aeternam perveniatis securi. Amen. Quod ipse. |
412 |
Kraków
|
|
|
ff |
|
M2 |
Mass Propers
|
Item de eodem |
BenP |
Det vobis Dominus munus suae benedictionis, et repleat vos spiritum veritatis et pacis. Amen. Quatinus sic perviam salutis devota mente curratis, ut surripientium delictorum laqueos salubriter evadatis. Amen. Sicque efficiamini in eis supplicatione devoti, et in mutua dilectione sinceri, ut ad caeleste regnum pervenire possitis securi. Amen. Quod ipse. |
412 |
Kraków
|
Jan |
|
26 |
Paula
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancta Paul… |
BenP |
Omnipotens Deus vos benedicat pro cuius amore sancta Paula in pauperes quae habebat bona sua largissime dividebat. Amen. Quaeque propter Christum mundi pauperiem tractabat, illi vos commendare satagat. Amen. Quatinus huius beatae matronae paupertatem considerantes, venundatis omnibus pro eo quae possidetis exemplo illius, in vitam aeternam vobis thesaurizetis, ubi non deficient quae congregatis. Amen. Quod ipse. |
413 |
Kraków
|
Jan |
|
27 |
Ioannes Chrysostomus
|
M2 |
Mass Propers
|
Sancti Ioannis… |
BenP |
Benedicat vobis Redemptor mundi, interventu beati Iohannis chrisostimi. Amen. Quique hunc propter mellifluam divinorum sermonum eloquentiam appellari fecit os aureum, tribuat vobis eundem patronum. Amen. Quatinus eius salubri doctrina imbuti caelestis regni consortes efficiamini. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
413 |
Kraków
|
Feb |
|
6 |
Vedastus
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancto Veda… |
BenP |
Omipotens Deus beati pontificis Vedasti nos tueatur meritis, cuius opus perfectum in suis enituit spiritalibus filius. Amen. Ille vos suo commendet Domino, qui hunc fidelem elegit in sacerdotali officio. Amen. Quatinus qui suum bene lucratus est talentum, in congregatione plurimorum filiorum, vos doceat declinare omnium viam pravorum. Amen. Quod ipse. |
414 |
Kraków
|
Dec |
|
8 |
Conceptio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
De Conceptione… |
BenP |
Convertat nos iugiter ab omni malo Dei genitricis Mariae beata conceptio, de qua humano generi processit vera salus et perpetua redemptio. Amen. Veniat quoque super vos illa benedictio, quae matrem eius Annam replevit eum hanc in utero concepit. Amen. Sit vobis gaudium et exultatio, quia hinc orta est divinitatis altissimi generatio, quam sanctorum patrum desideravit iugis oratio. Amen. Quod ipse. |
414 |
Kraków
|
Jun |
|
13 |
Felicula
|
M2 |
Mass Propers
|
Sanctae Felicu… |
BenP |
Faciat vos Dominus sequi misericordiam, perquam assumpsit virginem faliculam. Amen. Et qui promeritis vestris bane desperatis eius obtentu acquiratis. Amen. Quatinus haec beata virgo, nos suo commendet fideli martyrio. Amen. Quod ipse. |
415 |
Kraków
|
Jul |
|
26 |
Anna
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancta Anna… |
BenP |
Repleat vos Domini Salvatoris gratia, cui complacuit Mariae virginis mater Anna. Amen. Et quia hanc Deus elegit de qua generationem suam oriri voluit, benedictionem suam hinc vobis infundat saluberrimam. Amen. Quatinus haec mater beata prosalute omnium nata, prosit fidelibus in aeternitate exaltata. Amen. Quod ipse. |
415 |
Kraków
|
Nov |
|
17 |
Florinus
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancto Flor… |
BenP |
Omnipotens Deus beati sacerdotis Florini vos admoneat exemplis, ut semper sollicite tractetis, quibus operibus ei complacere possitis. Amen. Faciat digne imitari eius sacerdotale negotium, quo hic sibi commissum bene rexit populum. Amen. Quatinus qui hunc in parvo fidelem repperit commisso, tribuat vobis largum indultorem criminum. Amen. Quod ipse praestare. |
415 |
Kraków
|
Dec |
|
18 |
Wunibaldus
|
M2 |
Mass Propers
|
Benedictio de… |
BenP |
Omnipotens Deus beati confessoris Wunnibaldi vos prece benedicat, qui eum regularis obaedientiae fructu multiplicabat. Amen. Sit vester defensor in tribulatione, qui patriam suam pro eius reliquit amore. Amen. Quatinus vos qui pro gloria huius sancti patris benedictionem perennem in hoc saeculo et in futuro desideratis, feliciter accipiatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur, qui plena mercede hos remunerat, quos amor mundi ab eo non reflectat, cuius regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen. |
416 |
Kraków
|
Dec |
|
16 |
Adelheid
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancta Adal… |
BenP |
Omnipotens Deus reginae Adalheidis vos sibi complacere doceat meritis, quibus haec desiderat suis iungi electis. Amen. Quae quia veritatem et iusticiam dilexit et ut maiestati tuae sine offensa servivit gradum caelestis regni centesimum coniugatis repromissum feliciter introivit. Amen. Quo nos introducat qui eam prae viri obitum fecit sibi approximare presentis honoris abiectione, qua et nos admoneat eius voluntatem implere. Amen. Quod ipse. |
418 |
Kraków
|
|
|
|
virgo una
|
M2 |
Mass Propers
|
De una virgine |
BenP |
Impleat Deus in vobis quod beata virgo honestis protulit factis. Amen. Flaget in vobis idem amor perfectae caritatis, quo haec implevit opus suae salutis. Amen. Quatinus vos qui virginis honorem exaltatis. beneficia eius apud Christum sentiatis. Amen. Quod ipse. |
418 |
Kraków
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
Benedictio sal… |
W |
Adiutorium |
6 |
Kraków
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
Deinde sine Or… |
Ex |
Exorcizo te creatura salis et aquae per Deum vivum per Deum verum per Deum sanctum per Deum qui te per Elisaeum prophetam |
6 |
Kraków
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
Oremus |
Or |
Immensam clementiam tuam omnipotes aeterne Deus humiliter imploramus ac petimus ut hanc creaturam salis |
6 |
Kraków
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
Exorcismus aqu… |
Ex |
Exorcizo te creatura aquae ... ut fias aqua exorcizata |
6 |
Kraków
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
Oremus |
Or |
Deus qui ad salutem humani generis maxima quaeque sacramenta in aquarum |
6 |
Kraków
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
Hic mittat sal… |
Or |
Fiat haec commixtio et consecratio salis et aquae |
7 |
Kraków
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
|
W |
Dominus vobiscum |
7 |
Kraków
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
|
Or |
Deus invictae virtutis auctor et insuperabilis imperii rex |
7 |
Kraków
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
|
Ben |
Benedictio Dei Patris ... descendat super hanc creaturam salis et aquae |
7 |
Kraków
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
Hic aspergatur… |
Ant |
Asperges |
7 |
Kraków
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
|
AntV |
Miserere mei Deus secundum magnam |
7 |
Kraków
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
|
W |
Ostende |
7 |
Kraków
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
|
W |
Domine apud te est fons |
7 |
Kraków
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
|
Or |
Omnipotens et misericors Deus qui sacerdotum ministerio tibi ad serviendum |
7 |