Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Kraków Trin H2 D M2 Mass Propers Item de eodem BenP Deus qui scit quia vita vestra vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur, concedat vobis ut inimici huius saeculi facti, amici Dei constituamini. Amen. Induat vos lorica caritatis et fidei, et Galea spei salutis, ut qui diei estis non dormiatis, sicut et ceteri, sed sobrii sitis et vigiletis. Amen. Ut qui non positi estis in iram sed in acquisitionem salutis, cum beatis et electis Dei ad cenam nuptiarum agniveniatis. Amen. Quod ipse. 316
Kraków Trin H2 D M2 Mass Propers Unde supra BenP Ds qui vos ad cenam suam per patriarchas et prophetas novissime per apostolos suos dignatus est invitare, saecularium vos curarum impedimentis dignetur exonerare, ut a talibus epulis nulla vos excusatione subtrahatis. Amen. Nulla vos sollicitudo, nullus terreni amoris affectus a Christo vestro vos dividat, ut nemo ex vobis sit qui ad corporis illius unitatem non pertingat. Amen. Quatinus in resurrectione sic in conspectu eius appareatis in iusticia, ut cum gloria eius caeperit manifestari, perpetua eis visione mereamini cum angelis satiari. Amen. Quod ipse. 317
Kraków Trin H3 D M2 Mass Propers Dominica terti… BenP Omnipotens Deus qui Unigenitum suum ad ovem direxit erraneam, per ipsum vos ad mansionem ducat supernam. Amen. Et interim vos a leonum et luporum defendat insidiis, donec ad secura pascua conscendatis. Amen. Ut fiat de vobis gaudium in caelis, quod per fidem diabolum devicistis in terris. Amen. Quod ipse. 317
Kraków Trin H3 D M2 Mass Propers De eodem BenP Vineam ex Aegypto propagatam dextera tua Domine defendat, ne malus vindemiator eam falce manuque fera amputet simul et perdat. Amen. Non coculcet botros tuos astutia sua neque disperdat novella in golgothana rupe plantata. Amen. Ubi Dominus Iesus Christus percussus est in latere lancea, et emanavit simul sanguis et aqua ad irriganda vincae tuae germina. Amen. Quod ipse. 318
Kraków Trin H3 D M2 Mass Propers De eodem BenP Concedat vobis Deus divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis attendere, ut benignitas eius ad paenitentiam vos possit adducere. Amen. Non thesaurizetis vobis per duritiam et inpaenitens cor iram in die irae, et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet secundum opera sua unicuique. Amen. Ut cum his qui credunt iniquitati ira venerit et indignatio et tribulatio et angustia, vos secundum patientiam boni operis gloriam et honorem, et cum angelis congratu lantibus vitam possideatis aeternam. Amen. Quod ipse. 318
Kraków Trin H3 D M2 Mass Propers Unde supra BenP Misericors Deus qui ut ovem perditam revocaret de sinu patris egressus est, neminem amodo ex vobis patiatur perire, quos per mortem suam ad redintegrandum ovium suarum numerum misericorditer voluit invenire. Amen. Et ipse aeterna Dei sapientia decimam in vobis dragmam dignetur in perpetuum servare, quam per assumptionem carnis quasi ex lumine teste dignatus est reparare. Amen. Quatinus sicut iam in fide et regeneratione vestra fecit, ita nunc in paenitentia et perfecta vestra conversatione gaudium faciat suis angelis, ut eos et hic adiutores, et in futuro concives habeatis. Amen. Quod ipse. 319
Kraków Pent QuT f4 M2 Mass Propers Feria quarta BenP Deus qui scrutator cordis est ponat cordi vestro custodiam, et ostium circumstantiae labiis, ne vel peccatum vobis subrepat in vani loquo, ? perversae vos cogitationes se parent a Deo. Amen. Infundat vobis amorem et tenacem custodiam iusticiae, ut dum infirmitatem vestram alter in altero recognoscitis, cum magno tremore terram terra iudicetis. Amen. Tribuat vobis simplicitatem et ad omnis affectum bonae voluntatis, ne dum ficto corde et duplicibus labiis in alter utrum detrahitis, Spiritus Sanctus qui caritatis amator est se subtrahat a vobis. Amen. Quod ipse. 321
Kraków Pent QuT f6 M2 Mass Propers Feria sexta BenP Deus qui fideles filios suos appellat et filias, sanet vos salutari medicamento non vacillantis fidei, ne vitiorum languoribus animae vestrae possint periclitari. Amen. Et qui vita vestram est visitet vos in peccato mortuos, et de operibus mortuis ad lucem vitae suscitet redicicos. Amen. Quatinus ipsi accusatores et iudices vestri sic voluntariae corrigamini de excessibus preteritis, ut de tenebrosis conscientiae latibulis, morticina vestra confitendo foras eiciatis. Amen. Quod ipse. 321
Kraków Pent QuT S M2 Mass Propers Sabbato in duo… BenP Deus qui ad revelationem gentium salutare lumen processit in mundum, reddat vobis spirituales oculos ad contemplationem veri lummis, quos per Adam in concupiscentiapomi execrabilis miserabiliter perdidistis. Amen. Et qui primitivam ecclesiam ex iudeis coadunavit et gentibus, ad agnitionem suam oculos utriusque populi aperiat, ut exorto iam sole iusticiae, in tenebris nemo remaneat. Amen. Quatinus illuminatorem vestrum sequentes, sic in via mandatorum eius ante faciem vestram incedatis, ut cum supernis animalibus non reveramini, nec ad dexteram ? sinistram exorbitetis. Amen. Quod ipse. 322
Kraków Trin H4 D M2 Mass Propers Dominica quart… BenP Misericors Deus misericordes vos faciat, ut vobis misericordiam dignanter impendat. Amen. Et ita vos diceat iudicare, ne merito vos debeat condempnare. Amen. Sed imitatores patientiae Christi effectos in futura gloria constituat in aevum securos. Amen. Quod ipse. 323
Kraków Trin H4 D M2 Mass Propers Unde supra BenP Sic loquamini et sic faciatis, sicut per legem libertatis incipientes iudicari. Amen. Infirmum assumatis in fide, non disceptationibus cogitationum. Amen. Quatinus dum feceritis iudicium cum misericordia, super exaltetur in vobis misericordia Iuditio. Amen. Quod ipse. 324
Kraków Trin H4 D M2 Mass Propers De eodem BenP Deus qui misericordibus misericordiam pollicitus est, misericordes vos faciat delinquentibus proximis, ut et vos in die irae non districtam iusticiam, sis super habundantem misericordiam inveniatis. Amen. Aperiat vobis interiores oculos, ut primum accusatores vestri sic peccata vestra grandia existimetis, ut proximorum peccata inhumana crudelitate non iudicetis. Amen. Quatinus ad corredeuntes et vosmet ipsos districta examinatione discutientes, sic de oculo vestro trabem laboretis eicere, ut in oculo ??? festucam non audeatis attrectare. Amen. Quod ipse. 324
Kraków Trin H5 D M2 Mass Propers Dominica quint… BenP Oboedientes vos Dominus praestet apostolicae dictrinae, ut haeredes fiatis benedictionis aeternae. Amen. Et eorum precibus de profundo huius mundi liberati, cum eis possessores gaudeatis regni superni. Amen. Ut cum animadversionem iudicis pavescent male facientes, oculi Domini vos demulceant exultantes. Amen. Quod ipse. 325
Kraków Trin H5 D M2 Mass Propers De eodem BenP Domine Iesu Christe tribue tuae familiae in fide rectitudinem, in labore virtutem, in affectu devotionem. Amen. Da illis Dominae in actu prosperitatem, in victu habundantiam, in pace laeticiam, in conversione gratiam, in luctatione victoriam. Amen. Ita sint in beneplacito conspectui tuo tramite gradientes, ut presens tempus cum felicitate percurrant, et venturum cum hilaritate suscipiant. Amen. Quod ipse. 325
Kraków Trin H5 D M2 Mass Propers Unde supra BenP Praestet vobis Deus, ut cum domus vestra huius habitationis dissoluta fuerit, aedificationem ex dom habeatis, domum non manufactam, aeternam in caelis. Amen. Vestiti et non nudi inveniamini, ut habitationem vestram quae de caelo est super indui mereamini. Amen. Ut dum per fidem ambulatis et non per speciem, magis a corpore peregrinemini, contendentes illi placere, sive presentes, sive absentes. Amen. Quod ipse. 326
Kraków Trin H5 D M2 Mass Propers De eodem BenP Deus qui beatum Petrum apostolum de captura piscium ad capturam transtulit animarum, eius vos magisterio perducat ad soliditatem perpetui litoris, cuius retibus in salutem capti estis. Amen. Det vobis patientiam, fidem, spem, et spiritum caritatis, ut unitatem ecclesiae nec morum nec verborum haeresibus scindatis. Amen. Quatinus latissima ecclesiae sagena talesuos de fluctibus huius saeculi ad litus futurae resurrectionis pertrahat, quos cum electis piscibus in vasa electionis fors beatorum colligat, ne quos reprobra vita foras mittat. Amen. Quod ipse. 326
Kraków Trin H6 D M2 Mass Propers Dominica sexta BenP Baptisma quod accepistis in Christo, eius gratia conservetis illesum in mundo. Amen. Et in ipso conmortui peccatis, in novitate vitae semper ambuletis. Amen. Ut omni temeritate mentis et linguae sive operis devitata, oblatio devotionis vestrae Deo patri fiat accepta. Amen. Quod ipse. 327
Kraków Trin H6 D M2 Mass Propers De eodem BenP Benedic hanc Domine plebem, conspectui tuo se supplici devotione curvantem. Amen. Benedicat et sanctificet vos Dominus ex Syon, qui fecit omni in sapientia sua, et infundat in cor vesrum et mentem omnem gratiam spiritualem. Amen. Ille vos protegat atque defendat omnibus diebus vitae vestrae, et perducat in regnum gloriae suae. Amen. Quod ipse. 327
Kraków Trin H6 D M2 Mass Propers De eodem BenP Deus qui vitam aeternam quam promisit ante tempora secularia manifestavit suis temporibus, inspiret vobis secundum communem fidem gratiam et pacem. Amen. Faciat vos ad omne opus bonum esse paratos, neminem plasphemare, non esse litigiosos, sed modestos. Amen. Ut qui salvi facti estis per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, iustificati gratia ipsius, haeredes sitis secundum spiritae vitae aeternae. Amen. Quod ipse. 328
Kraków Trin H6 D M2 Mass Propers Item de eodem BenP Deus qui vos a servitute legis liberavit, faciat opera vestra super legalem iusticiam habundare, quos opera legis perfectae coram illo non possunt iustificare. Amen. Doceat vos non solum non occidere, sed nec irasci proximis, ne de odio ??? homicidii previdicium sustineatis. Amen. Quatinus perfectio dilectionis de filiis ad propinquos, de propinquis ad amicos, de amicis ad extraneos, de extraneis ad inimicos propagetur, ut plenae vestrae caritati plena in retributione beatitudo donetur. Amen. Quod ipse. 328
Kraków Trin H7 D M2 Mass Propers Dominica septi… BenP Ab omni peccato mundatos efficiat vos Dominis sanctificatos. Amen. Et tales fructus afferatis, de quibus ipsi placere valeatis. Amen. Ut hic spiritualibus cibus enutriti, ad caenam nuptiarum agni veniatis securi. Amen. Quod ipse. 329
Kraków Trin H7 D M2 Mass Propers De eodem BenP Respiciat vos protector aeternus, atque conservet in vobis gratiam qua profudit in vos miseratus. Amen. Mentes vestras regat, vias dirigat, cogitationes disponat, actus prosperet, preterita peccata indulgeat, presentia mundet futura exerminet. Amen. Sit manus Domini auxiliatrix vestri, et brachium illius oppituletur vobis, perducatque vos ad mansiones regni perennis. Amen. Quod ipse. 329
Kraków Trin H7 D M2 Mass Propers De eodem BenP Deus qui non dedit vobis, spiritum timoris sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis, confirmet in vobis gratiam suam, non secundum opera vestra, sed secundum suum propositum. Amen. Sub signaculo fundamenti Dei concludamini, cogniti a Deo qui novit qui sunt eius et discebatis ab iniquitate, quicque nomen Domini invocatis. Amen. Non sitis pietatis speciem habentes, et virtutem eius abnegantes, sed per gratiam Dei ab omni opere malo liberato in regnum suum caeleste salvemini. Amen. Quod ipse. 330
Kraków Trin H7 D M2 Mass Propers Item de eodem BenP Omnipotens Deus mittat in vos famem et sitim, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verba sua, ut nemo ex vobis spiritali periclitetur incaedia. Amen. Preparet ipse in conspectu vestro mensam, unde spirituales sumatis delicias, quae sumentibus fastidium non generant, sed cum incremento epularum faciunt, ut etiam desideria accrescant. Amen. Quatinus verum hoc manna comendentes, et de petra spirituali in hoc deserto bibentes, ad patriam repromissionis mereamini pervenire, ubi nec esurire in aeternum possitis nec sitire. Amen. Quod ipse. 330
Kraków Trin H8 D M2 Mass Propers Dominica octav… BenP Ita vos Deus omnipotens tribuat facta carnis mortificare, ut dignificatis cum ipso regnare. Amen. Et hic eius spiritu iustificati, in futuro appareatis filii Dei. Amen. Ut falsis et malis merito dampnatis, vos Dei gratia ut sol splendeatis. Amen. Quod ipse. 331
Kraków Trin H8 D M2 Mass Propers De eodem BenP Locupleta Domine hos populos fructibus bonis et operibus benedictis, fac eos talem germinare sobolem, quae ad paradysi pertineat dignitatem. Amen. Planta eos in sinu matris ecclesiae radicibus firmis, quo palatia possint ingredi regni caelestis. Amen. Nutri eos Spiritu Sancto in cogitationibus et actibus probis, ut fructum possint exhibere sanctatis. Amen. Quod ipse. 331
Kraków Trin H8 D M2 Mass Propers De eodem BenP Deus in cuius Spiritu omnipotens in unum corpus baptizati estis, sive servi sive liberi, auferat omne scisma ab hoc corpore, ut in ipsum prose invicem sint membra sollicita. Amen. Siquid patitur unum membrum, omnia in vobis membra congaudeant. Amen. Ut qui estis corpus Christi, emulando carismata meliora, excellentissimam viam caritatis ingredi mereamini. Amen. Quod ipse. 332
Kraków Trin H8 D M2 Mass Propers Unde supra BenP Omnipotens Deus det vobis columbinae simplicitatis oculos cum astucia serpentium, ut iusta discretione spiritus probetis si ex Deo sint. Amen. Doceat vos ex fructibus suis arborem aestimare, me in vestimentis ovium lupi rapaces valeant subintrare. Amen. Quatinus opera et non faciem iudicantes, ypocritarum venena declinetis, ne quasi tangentes picem ex eorum vos conspersione coinquinetis. Amen. Quod ipse. 332
Kraków Trin H9 D M2 Mass Propers Dominica nona BenP Ab omnibus concupiscentiis malis evacuatos, vos restituat Dominus inmaculatos. Amen. Ut liberatos a temptationibus prestet pollere virtutibus. Amen. Et incentiva vitae et elemosinarum largitate, perfruamini beata aeternate. Amen. Quod ipse. 333
Kraków Trin H9 D M2 Mass Propers De eodem BenP Deus qui universa profundissime provides, prudentissime disponis, consultissime moderaris, nobis etiam indignis misericorditur subvenire non dedigneris. Amen. Intuere propitius vota presentis populi, et fac eos sub alarum tuarum umbra muniri. Amen. Ut repulsis inmundorum insidiis spirituum, tibi serviant libere, quos dignatus es tua morte redimere, et propria passione biberare. Amen. Quod ipse. 333
Kraków Trin H9 D M2 Mass Propers Item de eodem BenP Praestet vobis Deus, ut accedentes ad lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum, et ipsi tanquam lapides vivi super illum aedificemini. Amen. Non sit vobis lapis offensionis et petra scandali, sed turris fortitudinis a facie inimici. Amen. Ut domus spiritualis et sacerdotium sanctam effecti, hostias spirituales et Deo acceptabiles offeratis. Amen. Quod ipse. 334
Kraków Trin H9 D M2 Mass Propers Unde supra BenP Omnipotens Deus confringat iugum huius saeculi a cervicibus vestris, ut non Deo et mammonae, sed una fide et uno spiritu ipsi soli libere serviatis. Amen. Det vobis dominari non servire divitiis, ut pauperibus erogantes quod vobis super est, amicos vobis de iniquo mammona faciatis. Amen. Quatinus sic iugum peccati conputrescat a facie olei, ut dispersis pro Deo corruptibilibus divitus, foramen acus etiam cameli penetretis. Amen. Quod ipse. 334
Kraków Trin H10 D M2 Mass Propers Dominica decim… BenP A blasphematoribus Christi secernens vos Dominus, qnnumeret suis fidelibus confessoribus. Amen. Ut multiplici Spiritus Sancti dono ditati, in omnibus inveniamini bonis perfecti. Amen. Nec eiectionem de domo Domini mereamini aeterna, sed in saecula saeculorum habitetis in ea. Amen. Quod ipse. 335
Kraków Trin H10 D M2 Mass Propers De eodem BenP Respice Domine de caelo et vide et visita vineam istam, quam dectera tua plantavit electam. Amen. Spiritualem exhibeant fructum, caelestes diligant actus, et sine vitio in hoc saeculo presentem transigant vitam, ut possint promereri perpetuam. Amen. Fragilem solida, contritum releva, invalidum robora, validumque confirma, pietate alleva, caritate aedifica, castitate ???, sapientia illumina, miseratione conserva. Amen. Quod ipse. 335
Kraków Trin H10 D M2 Mass Propers Item unde supr… BenP Auferat a vobis Deus spiritum qui nunc operatur in filiis diffidentiae, ne conversantes in desideriis vestris voluntates carnis et cogitationeum faciatis. Amen. Muniat vos Spiritu Sancto promissionis in quo et credentes signati estis, qui est pignus haereditatis vestrae in redemptionem acquisitionis. Amen. Ut coaedificati in templum Dei vivi in Spiritu Sancto non sitis spelunca daemonum, sed domus orationis. Amen. Quod ipse. 336
Kraków Trin H10 D M2 Mass Propers Item de eodem BenP Omnipotens Deus det vobis per Spiritum suum visitationem suam cognoscere, et in bonis operibus vigilantes diem ultionis prevenire, ne tanquam laqueus vobis in peccato dormientibus valeat supervenire. Amen. Aperiat vobis auditum cordis, ut vocem postergum monentis dum tempus est audiatis, et peccata vestra erubescentes, non cum persecutoribus Domini retro ?? cum conversis fidelibus in faciem vestram cadatis. Amen. Quatinus eidem Domino et regi vestro adhuc longe agenti, sic legationem mittatis contriti cordis et verae paenitentiae, ut tali satis factione placatum eum inveniatis quem iratum non potestis sustinere. Amen. Quod ipse. 336
Kraków Trin H11 D M2 Mass Propers Dominica undec… BenP Per passionem Christi iustificatos, per resurrectionem eius vos Dominus reddat glorificatos. Amen. Ut gratia ipsius de indignis digni, et de minimis efficiamini magni. Amen. Nec tamen de sanctitate gloriantes, despiciatis aut condempnetis adhuc peccantes. Amen. Quod ipse. 337
Kraków Trin H11 D M2 Mass Propers De eodem BenP Excelsae potentiae praedivitis magnificentiae, et profusae clementiae Deus, trinitas indivisa, exerce in plebem tuam propitiatus gratiam, quae huic proficiat misericorditer ad coronam. Amen. Ut sincerissimis actibus acquirere possint per merita, quod polliceris impendere iustificator in gloria. Amen. Quod gratiam pro gratia accipientes, in regnum caelorum pervenire mereantur ovantes. Amen. Quod ipse. 337
Kraków Trin H11 D M2 Mass Propers Item de eodem BenP Concedat vobis Deus, ut aemulationem Dei habeatis, sed secundum scientiam. Amen. Infundat vobis scientiam suae iusticiae, ne illam ignorantes vestram quaeratis constituere. Amen. Ut qui gratia eius salvati estis non ex vobis, ab illo non a vobis commendemini, in illo non in vobis gloriemini. Amen. Quod ipse. 338
Kraków Trin H11 D M2 Mass Propers Unde supra BenP Omnipotens Deus qui humilia respicit et alta a longe cognoscit, spiritum vobis humilitatis tribuat, ne super bientes oculo reprobationis a longe cognoscat. Amen. Faciat vos in se confidere, et non de meritis vestris gloriari, ut parvi in oculis vestris ab illo mereamini exaltari. Amen. Auferat a vobis oculos sublimes pharisei gloriantis, ne dum vestris vos viribus stare creditis, in ipsa elevatione deiecti, turpiter cadatis. Amen. Quod ipse. 338
Kraków Trin H12 D M2 Mass Propers Dominica duode… BenP Idoneos sibi vos faciat Dominus ministros, munere sui spiritus instructos. Amen. Et auribus et ore Christo devoti, eius fiatis preconio digni. Amen. Quatinus ita vivatis, ut ad laudem Dei et alios accendatis. Amen. Quod ipse. 339
Kraków Trin H12 D M2 Mass Propers De eodem BenP Faciat vos Dominus tales fructus germinare, de quibus in aeternum possitis gaudere. Amen. Plantet vos radicibus firmis in sinu matris ecclesiae, quo mereamini palatium regni caelestis intrare. Amen. Nutriat vos in Spiritu Sancto et actibus bonis, ut fructum exhibeatis sanctitatis. Amen. Quod ipse. 339
Kraków Trin H12 D M2 Mass Propers Unde supra BenP Omnipotens Deus digito suo aures cordis vestri aperiat, ut legem eius et mandata vitae libenter audiatis, et quae audieritis tenaci memoria retineatis. Amen. Solvat etiam vinculum vestrae linguae, ut ad aedificationem aliorum sermonem spirituali sale conditum possitis proferre. Amen. Quatinus verbum Dei fideliter audientes, sic recte corde et lingua loquimini, ut quod lingua loquitur, vita et moribus vestris non inpugnetur. Amen. Quod ipse. 339
Kraków Trin H13 D M2 Mass Propers Dominica decim… BenP Qui vos promissionis patrum tribuit esse participes, eorum faciat cohaeredes. Amen. Et qui in Adam de paradyso lugetis eiecti, per Christum gaudeatis reducti. Amen. Ut alios ipsius imitatione, vitae concilietis aeternae. Amen. Quod ipse. 341
Kraków Trin H13 D M2 Mass Propers De eodem BenP Benedicat vos Dominus omnipotens, et per habundantiam misericordiae suae cor vestrum corroboret, mentem sanctificet, vitam amplificet, castimonia decoret, atque sensus vestros in bonis operibus semper aedificet. Amen. Prospera tribuat, pacem concedat, salutem conferat, quietem nutriat, caritatem muniat, et ab omnibus et humanis et diabolicis insidiis sua protectione vos et virtute semper defendat. Amen. Ita devotionem vestram placatus semper suscipiat, ut quicquid ab eo postulaveritis concedat, auferat mala omnia quae gessistis et tribuat gratiam quam semper optastis. Amen. Quod ipse. 341
Kraków Trin H13 D M2 Mass Propers De eodem BenP Christus Iesus, qui est finis legis ad iusticiam omni credenti, inspiret vobis suam et proximi dilectionem, ut haereditate possideatis solis Christi fidelibus debitam benedictionem. Amen. Det vobis ab omnibus vitae presentis periculis exui, et virtutum spiritualium ornamentis indui. Amen. Quo illius adiutorio fulti, sic ei serviatis in terris, ut ei coniungi valeatis in caelis. Amen. Quod ipse. 342
Kraków Trin H13 D M2 Mass Propers Unde supra BenP Omnipotens Deus det vobis spiritum compassionis et viscera misericordiae, ut vulnera proximorum manu laenitatis noveritis attrectare. Amen. Doceat vos non despicere proximum, quia visione pacis peregrinus in latrones potuit incidere, ne frigidi a calore carnitatis in duritia cordis vestri vulneratum pretereatis. Amen. Quatinus diligendo proximum sic de inferiori ad superiorem caritatis gradum conscendatis, ut caelestis Ierusalem municipes facti, beatis oculis in sua Syon Deum Deorum videatis. Amen. Quod ipse. 343
Kraków Trin H14 D M2 Mass Propers Dominica decim… BenP Tribuat vobis Dominus carnis desideria conterere, ut spiritu possitis ambulare. Amen. Emundet vos a leprae interioris contagio, ut digni fiatis sanctorum consortio. Amen. Ut hic mundatori vestro gratias agentes, ad caelestem Ierusalem perveniatis ovantes. Amen. Quod ipse. 343
Kraków Trin H14 D M2 Mass Propers De eodem BenP Populi tui Domine postulationes exaudi, et calamitatibus oppressis velociter subveniens, de sua fac liberatione gaudere, quos vernis sub pondere nimio laborare. Amen. Exultent et laetentur in te, se sum viderint salvari per se. Amen. Mitie eis Domine defensionis tuae semper arma victoricia, ut auxilio tuo momentis omnibus visitentur, ut etiam superati innovatis viribus roborentur. Amen. Quod ipse. 343
Kraków Trin H14 D M2 Mass Propers Item de eodem BenP Compungat vos omnipotens Deus peccatorum vestrorum vulnera voluntaria confessione, ipsi vero sacerdoti humiliter ostendere, ut viris quod intus male latuerat, per confessionem foras salubriter erumpat. Amen. Sanet ipse in vobis quicquid suggerente diabolo conspersio carnis in animabus vestris maculaverat, ut ipse conditor quam dedit imaginem suam in vobis recognoscat. Amen. Quatinus eundem medicum et preceptorem per omnia audientes, quicquid in mandatis decalogi deliquistis, sic perfecte paenitendo corrigatis, ut in decimum caelestis militiae ordinae conscripti, filiorum Dei caracterem accipiatis. Amen. Quod ipse. 344
Kraków Trin H15 D M2 Mass Propers Dominica decim… BenP Praestet vos Dominus superare cenodoxiam, ut veram pertingatis ad gloriam. Amen. Et hic feminantes iusticiam, in futuro vitam metatis aeternam. Amen. Ut creatori vestro devote servientes, cum ipse regnetis exultantes. Amen. Quod ipse. 345
Kraków Trin H15 D M2 Mass Propers De eodem BenP Tribuat vobis Dominus caritatis donum, indulgentiae fructum, et vitae aeternae consortium. Amen. Abstergat a ??? vobis omnis maculas peccatorum, ut eum vigilanter mereamini agnoscere, fideliter colere, desiderabiliter expectare. Amen. Donet vestris orationibus gratiae donum, et in perpetua vita conferat vobis gaudium angelorum. Amen. Quod ipse. 345
Kraków Trin H15 D M2 Mass Propers Unde supra BenP Omnipotens Deus universa a vobis adversa excludat, et suae super vos benedictionis dona propitiatus infundat. Amen. Corda vestra efficiat sacris intenta doctrinis, quo possint impleri beneficiis sempiternis. Amen. Quatinus exequenda intelligentes, et intellecta exequentes, et inter adversa mundi inveniamini ??? , et beatorum spirituum efficiamini cohaeredes. Amen. Quod ipse. 346
Kraków Trin H15 D M2 Mass Propers De eodem BenP Omnipotens Deus qui pascit pullos corvorum invocantes se, inspiret vobis omnem sollicitudinem vestram in ipsum largitorem omnium bonorum iactare, qui potens est omnia vobis ad sufficientiam donare. Amen. COntentos vos faciat praesentibus et liberet a sollicitudine crastina, ut sufficiat diei malitia sua. Amen. Quatinus sic haec caduca in spiritum non in praemium accipiatis in itinere, ut finita via non computentur vobis in retributione. Amen. Quod ipse. 346
Kraków Trin H16 D M2 Mass Propers Dominica decim… BenP In tribulatione faciat vos Dominus patientes, ut eius fieri mereamini consortes. Amen. Et hic Christo per fidem vobis inhabitante, ad videndam claritatem illius possitis intrare. Amen. ??? a vobis mortuorum baiulis, ipsum cum angelis sanctis collaudetis. Amen. Quod ipse. 347
Kraków Trin H16 D M2 Mass Propers De eodem BenP Benedicat vos Dominus caelorum rector, et det vobis tranquillitatem temporum, salubritatem corporum salutemque animarum. Amen. Frugalitatis conferat vobis commodum, aeternitatis praemium, lumen clarissimum, gaudium sempiternum. Amen. Concedat vobis suae pietatis auxilium, ut eum in cogitatione mens vestra videat, lingua voce proferat, actio factis non offendat. Amen. Quod ipse. 347
Kraków Trin H16 D M2 Mass Propers Unde supra BenP Omnipotens Deus dies vestros in sua pace disponat, et suae vobis benedictionis dona concedat. Amen. Ab omnibus vos perturbationibus liberet et mentes vestras in suae pacis tranquillitate consolidet. Amen. Quatinus fidei, spei, et caritatis gemmis ornati, et presentem vitam transigatis illesi, et ad aeternam perveniatis securi. Amen. Quod ipse. 348
Kraków Trin H16 D M2 Mass Propers Unde supra BenP Praestet vobis Deus, ut in omnibus locupletati, habundetis in omnem simplicitatem, quae operetur in vobis gratiarum actionem. Amen. In carne ambulantes non secundum carnem vivatis, et arma militiae vestrae non sint carnalia, ??? potentia Deo ad destructionem munitionum. Amen. Destruas consilia, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redignatis omnem intellectum in Christi obsequium. Amen. Quod ipse. 348
Kraków Trin H17 D M2 Mass Propers Dominica decim… BenP Omnipotens Deus, qui ut vos sanctificaret per suum sanguinem, extra portam passus est, voluntarie vos portantes eius in properium, extra castra ex ire faciat secum. Amen. Offerat vos in peccato mortuos confitendo de conscientiae latibulis, ut vivificatorem vestrum in porta vobis occurrentem inveniatis. Amen. Quatinus vivificati ad gaudium in atris ecclesiae, per paenitentiam resurgatis, qui delectationibus consentientes in mortem peccati per consensum vos lapsos non ignoratis. Amen. Quod ipse. 350
Kraków Trin QuT f4 M2 Mass Propers Feria quarta m… BenP Attolle quos Domine tuam benignus familiam, tu dispone correctam, tu propitius tuere tibi subiectam. Amen. Rigatam de superioribus tuis, da ei aeris commoditatem fructuum ubertatem, ut temporalia percipiens, aeterna fidutialius appetat gaudens. Amen. Defende illam a diri serpentis in cursibus ne eam in ignem aut in aquam proiciat, quam tuus sanctissimus sanguis in crucis patibulo laverat. Amen. Quod ipse. 350
Kraków Trin QuT f4 M2 Mass Propers De eodem BenP Capaces vos Dominus faciat apostolicae doctrinae, ut haeredes fiatis benedictionis aeternae. Amen. Et eorum precibus de profundo huius mundi liberati, cum eis possessores gaudeatis regni superni. Amen. Ut cum animadversionem iudicis pavescent, mala facientes, oculi Domini de mulceant vos exultantes. Amen. Quod ipse. 351
Kraków Trin QuT f4 M2 Mass Propers Unde supra BenP Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, consolentur vos in omni vestra tribulatione. Amen. Prestet vobis ne insipientium errore traducti, excidatis a propria firmitate. Amen. Et cui est gloria nunc et indiae aeternitatis, concedat vobis ut in gratia et cognitione Domini nostri Iesu Christi et salvatoris crescatis. Amen. Quod ipse. 351
Kraków Trin QuT f4 M2 Mass Propers De eodem BenP Deus qui credentibus omnia possibilia esse pollicitus est, faciat vos firmamentum fidei solide in omnibus et longanimiter tenere, sine qua ipsi impossibile est complacere. Amen. A diciat vobis ieiunii observantiam et voluntariam macerationem carnis, ut redacto corpore in servitutem spiritus, spiritales nequitias quae per gulam vincerant, per abstinentiam revincatis. Amen. Quatinus et foris ab epulis et intus a delectionibus noxiis abstinentes, af patriam illam salutaribus ieiuniis redeatis, de qua per concupiscentiam cibi vetiti huc usque miserabiliter exulatis. Amen. Quod ipse. 352
Kraków Trin QuT f6 M2 Mass Propers Feria sexta BenP Domine Iesu Christe, qui mulierem peccatricem attraxisti ad te per spiritum conpunctionisintimae, in tende hanc familiam tuam vultu potius remissoris quam iudicis. Amen. Exculte illam ipsius intercedentibus meritis, ab omnium vitiorum paleis, ut perverae conversionis viam regni caelestis possit ingredi ianuam. Amen. Ut qui quondam misertus est turbae tecum triduo permanenti, simili nunc dignatione huic miserere plebi, tibi ieiuniis et ymnis enixius supplicanti. Amen. Quod ipse. 353
Kraków Trin QuT f6 M2 Mass Propers Unde supra BenP Deus qui est vita mortalium salusque peccatorum, auferat a vobis omnis maculas delictorum. Amen. Induat vos decore virtutum, sanctificet mentes, purificet voluntates, et donet vobis sanctorum consortium angelorum. Amen. Ut pro babiles fide et opere in maculati, perveniatis ad aeterna gaudiorum caelestium haereditatem. Amen. Quod ipse. 353
Kraków Trin QuT f6 M2 Mass Propers De eodem BenP Deus in cuius conspectu iustificari non potest spontaneae vos diligat illo suae dilectionis affectu gratiuto, quo pro nobis mortuus cum inimici essemus reconciliavit nos Deo. Amen. Et qui misericordiam vult et non legale sacrificium, debitores suos misericorditer absolvat ab omnibus accusantis conscientiae debitis, ut cum peccatrice femina dimissorem vestrum propensius diligatis. Amen. Quatinus cum illa de preteritis excessibus paenitentes, et plenam remissionem consecuti, eius exemplo etiam violentiam faciatis regno Dei. Amen. Quod ipse. 355
Kraków Trin QuT S M2 Mass Propers Sabbato in duo… BenP Deus fons indulgentiae suscipiat propitius litationem abstinentiae vestrae. Amen. Impleat corda vestra suarum delectationibus hostiarum, et det vobis posse suius parere preceptis. Amen. Et quod non potestis carnali ex infirmitate perficere, ipsius gratiae ubertate mereamini adimplere. Amen. Quod ipse. 355
Kraków Trin QuT S M2 Mass Propers Unde supra BenP Dignos vos Deus efficiat suo sacerdotio, qui pro vobis non pepercit unigenito suo. Amen. Et in sancta conversatione perseverantes, ad illum etiam convertatis errantes. Amen. Ut prosterilibus et incurvatis, intercessores idonei fiatis. Amen. Quod ipse. 356
Kraków Trin QuT S M2 Mass Propers De eodem BenP Chistus Iesus, qui apud Patrem pro nobis interpellans pro peccatis nostris propitiatio factus est, vos quos de oleastro excisos in bonam olivam voluit inseri, et in vinea sua plantari, nec succidi vos patiatur, nec eradicari. Amen. Et ipse vinitor circumfodiat, sarmenta luxuriae resecet, et ad radicem cordis mittat cophinum stercoris, ut de faetore ad pinguedinem spiritualium fructuum revirescatis. Amen. Quatinus ab eo plantati secus decursus aquarum, non defluente folio sic fructum detis in suo tempore, ut abiudicet vos ipse fructus vester abigne. Amen. Quod ipse. 356
Kraków Trin QuT S M2 Mass Propers Item de eodem BenP Gratia sua vos Dominus locupletet et caelesti benedictione multiplicet. Amen. Ab omni vos adversitate defendat, et pia semper miseratione custodiat. Amen. Petutiones vestras placatus intendat, et culparum omnium vobis veniam clementer attribuat. Amen. Quod ipse. 357
Kraków Trin QuT S M2 Mass Propers Unde supra BenP Concedat vobis Deus, ut ut in benedictionibus seminantes, de benedictionibus vitam aeternam metatis exultantes. Amen. Omnem gratiam habundare faciat in vobis ut in omnibus semper omnem habentes sufficientiam, in omne opus bonum habundetis. Amen. Ut qui administrat sanctum seminanti et panem ad manducandum prestat, multiplicans semen operum vestrorum, incrementa frugum iusticiae vestrae adaugeat. Amen. Quod ipse. 357
Kraków Trin H18 D M2 Mass Propers Dominica decim… BenP In unitate Spiritus faciat vos Dominus ambulare, ut cum illo mereamini regnare. Amen. Et baptisma cum fide servantes, patri qui est super omnia presentemini laetantes. Amen. Ut fictis debito rubore confusis, vos in aeterna gloria gaudeatis. Amen. Quod ipse. 358
Kraków Trin H18 D M2 Mass Propers Unde supra BenP Benedic Domine hos famulos tuos, atque omnes fac quietos, sospites et pacificos. Amen. Tribue eis ut sectentur non interitum sed vitam, non carnem ??? spiritum, non temporalia sed aeterna. Amen. Ut operibus suis non solum absoluti, verum etiam iustificati, digni sint vitam gloriosam promereri. Amen. Quod ipse. 358
Kraków Trin H18 D M2 Mass Propers Unde supra BenP Omnipotens Deus dexterae suae perpetuo vos circumdet auxilio, et benedictionum suarum repleat dono. Amen. Ab omni vos pravitate defendat, et benedictione caelesti exuberare faciat. Amen. Quod corpore ac mente mundati, talem exhibeatis servitutem, per quam eius consequi valeatis promissionem. Amen. Quod ipse. 359
Kraków Trin H18 D M2 Mass Propers De eodem BenP Sit in vobis consolatio Christi, solatium caritatis, societas spiritus, viscera miserationis. Amen. Idem sapiatis, eandem caritatem habeatis, idipsum unammes sentiatis. Amen. Nihil per contentionem, nec perinanem gloriam agatis, ??? superiores invicem arbitrantes, non quae vestra sunt, ??? quae aliorum consideretis. Amen. Quod ipse. 359
Kraków Trin H18 D M2 Mass Propers De eodem BenP Deus qui Filium suum ab aeterno inpassibilem pro vobis ex tempore virum dolorum fecit, et scientem infirmitatem, medicantem eodem filio suo, sanet in vobis inflationem superbiae, ne ille rex vester sit cuius oculus iudet omne sublime. Amen. Restinguat in vobis inmoderatam sitis avaritiae, ne adepto quod supra indigentiam prava concupiscentia quaesiereat, et iam habendi desiderium ad perniciae animae deterius inardescat. Amen. Ut ipse fons vitae spirituali medicamento sitim istam in cordibus vestris sic reprimat, ut quibus dederit huiusmodi incendia sua virtute domare, det etiam aeternae gehennae incendia feliciter declinare. Amen. Quod ipse. 359
Kraków Trin H19 D M2 Mass Propers Dominica decim… BenP Deus qui ditavit vos in verbo et scientia, conservet vos in vita inmaculata. Amen. Et in adventu filii eius pareatis sine crimine, cuius estis emundati cruore. Amen. Ut impiis scabelli vice sub pedibus eius positis, vos cum ipso sublimes consideatis. Amen. Quod ipse. 360
Kraków Trin H19 D M2 Mass Propers De eodem BenP Irriga Domine benedictionum caelestium ymbribus presentem vineam, quam effusione tui cruoris almi credimus acquisitam. Amen. Factio eam propagine fructuosa diffundi, qui te vitem veram dignatus es nuncupari. Amen. Ut cuius palmitibus est effecta consimilis, mereatur recondi caelestibus aposthecis. Amen. Quod ipse. 361
Kraków Trin H19 D M2 Mass Propers Unde supra BenP Praestet vobis Deus, ut impleamini agnitione voluntatis eius, in omni sapientia et intellectu spirituali per omnia placentes, et in omni opere bono fructificates. Amen. In omni scientia Dei et in omni virtutae crescatis, confortati secundum potentiam eius claritatis. Amen. Largiatur vobis et in omni patientia, et longanimite et gaudio, gratias agatis Deo et patri, qui dignos vos fecit in partes sanctorum in lumine. Amen. Quod ipse. 361
Kraków Trin H20 D M2 Mass Propers Dominica viges… BenP Emundet Dominus conscientias vestras ab omni malitia, et repleat benedictione perpetua. Amen. Vota vestra clementer intendat, et peccata omnia propitiatus indulgeat. Amen. Quae pie optatis miseratus atribuat, et quae pavescitis pius propugnator procul repellat. Amen. Quod ipse. 362
Kraków Trin H20 D M2 Mass Propers De eodem BenP Deus qui caritas est, inspiret vobis dilectionem, quae est legis plentitudo, de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta. Amen. Et qui prius quam veniret fidens conclusi in eam fidem quae revelanda erat sub lege custodiebamini, promissionem quae ex fide Iesu Christi debetur credentibus, per ipsius gratiam consequamini. Amen. Ut qui dilexit vos et tradidit semetipsum pro vobis, concedat vobis, ut quod nunc in carne vivitis, in filii Dei vivatis. Amen. Quod ipse. 362
Kraków Trin H20 D M2 Mass Propers Unde supra BenP Deus Mediator Dei et hominum qui in maiestate filius Dei, in infirmitate filius esse voluit David ex uno memoretur, caro mortalis quam infirma sit, ex altero ad salvationem vestram ostendat, miseratrix divinitas quid possit. Amen. Emulatores vos faciat suae in vos caritatis, ut proximos vestros sicut vos metipsos diligentes, etiam animam ??? si necesse est ponatis. Amen. Quatinus ipse intercessor et iudex cum inimicos suos scabellum pedum suorum posuerit, sic in iuditio reminiscatur quod filius hominis est, ut in maiestate maetuendus paricipes suos non condempnet. Amen. Quod ipse. 363
Kraków Trin H20 D M2 Mass Propers De eodem BenP Renovet vos omnipotens Deus, ut vobis esse debeat placatus. Amen. Ut depositis omnibus vitiis, in cunctis virtutibus fulgeatis. Amen. Atque hic proximorum onera portantes, cum ipsis ad caelum veniatis exultantes. Amen. Quod ipse. 363
Kraków Trin H20 D M2 Mass Propers Item de eodem BenP Benedic quos Domine hanc tuam plebem, benedictionis tuae munera prostrato vultu poscentem. Amen. Rectissimum catholicae fidei tramitem teneant, et in via trinitatis confessione persistant. Amen. Nulla eos a rectitudine ecclesiastici dogmatis pravae asserionis impietas avertat, nec sub pretextu nominis christiani veritatis praesidio denudet, ??? in eadem unitatis fide manentes, effici mereantur regni caelestis paricipes. Amen. Quod ipse. 364
Kraków Trin H21 D M2 Mass Propers Dominica viges… BenP Deus qui vos promissionis patrum tribuit esse participes, eorum vos faciat cohaeredes. Amen. Et qui in Adam de paradyso lugetis eiecti, per Christum gaudeatis reducti. Amen. Ut alios ipsius imitatione, patriae reconcilietis aeternae. Amen. Quod ipse. 364
Kraków Trin H21 D M2 Mass Propers Unde supra BenP Concedat vobis Deus, ut ad perfectionem feramini, non rursum iacientes paenitentiae fundamentum ab operibus mortuis. Amen. Ut qui semel illuminati estis, gustetis etiam donum caelesti, et saeculi venturi virtutes. Amen. Ne iam prolapsi et rursum ad paenitentiam renovandi, rursum crucifigatis vobismet ipsis filium Dei, et illum habeatis ostentui. Amen. Quod ipse. 364
Kraków Trin H21 D M2 Mass Propers Item de eodem BenP Deus et elisos erigit, et compeditos solvit, contractos interioris hominis nervos solvat a peccatorum retinaculis, ut pervias eis rectas alacritur incedatis. Amen. Confortet vobis manus dissolutas, ut opera misericordiae seminantes non deficiatis, et genua debilia roboret, ut bene currentes in via Dei non lascescatis. Amen. Quatinus ab eo a peccatis relaxati, sic pedibus vestris gressus rectos faciatis, ut nec ad dexteram nex ad sinistram declinantes, arcam Domini ???, hoc est eum qui in sole tabernaculum suum posuit recto itinere deferatis. Amen. Quod ipse. 365
Kraków Trin H22 D M2 Mass Propers Dominica viges… BenP Concedat vobis Dominus, ut hic caute ambulantes, ad regna caelorum perveniatis indempnes. Amen. Ut Sancti Spiritus pignore ditati, quondam appareatis corpus filii Dei. Amen. Cum quo ad aeternas nuptias intrantes, sanctorum societate perfruami gaudentes. Amen. Quod ipse. 366
Kraków Trin H22 D M2 Mass Propers De eodem BenP Benedic Domine populum tuum, et devotorum Pater respice humilitatem, vide gementes, suscipe dolentes, paterna pietate consolare lugentes. Amen. Prostratum alleva, dispersum congrega, ad unatumque conserva, esurientem ciba, sitientem pota, omnisque simul caelestibus donis irriga. Amen. Dele in eis omnem peccati maculam et habundantem infunde gratiam, ut te donante ad gloriam perveniant sempiternam. Amen. Quod ipse. 366
Kraków Trin H22 D M2 Mass Propers Unde supra BenP Christus Iesus, qui per semetipsum per Spiritum Sanctum optulit inmaculatum Deo, emundet conscientiam vestram ad serviendum Deo viventi. Amen. Prestet ut bonorum operum sollicitudinem ostentantes, ad explectionem spei non segnes inveniamini. Amen. Quatinus imitatores facti precedentium patrum perfidele et patientiam, ineffabiles haereditare mereamini promissiones. Amen. Quod ipse. 366
Kraków Trin H22 D M2 Mass Propers Unde supra BenP Deus qui quos praedestinavit vocat, et quos vocare dignatus est iustificat, sua vos dignetur potentia iustificare, quos per baptismi gratiam ad nuptias filii sui et ecclesiae dignatus est vocare. Amen. Induat vos vestibus innocentiae, quibus ad gaudia haec nupti alia possitis signe ingredi, et competenter assidere, ne ipse cordis ac renum compagumque et medullarum discussor in districtione veniens, mittat in tenebras exteriores. Amen. Ut qui indifferenter pro omnium salute in mundum dignatus est venire, in eadem bona voluntate sua vos, qui in admirabile lumen eius vocati estis, ab electorum numero non patiatur perire. Amen. Quod ipse. 367
Kraków Trin H23 D M2 Mass Propers Dominica viges… BenP Confortet vos Deus omnipotens, suaque efficiat gratia potentes, ad debellandas aerias potestates. Amen. Et scuto fidei, galea spei et caritatis cingulo muniti, placere valeatis summae trinitati. Amen. Ut per exempla credulitatis vestrae, alu etiam conversari discant honeste. Amen. Quod ipse. 368
Kraków Trin H23 D M2 Mass Propers De eodem BenP Humiliatorum tibi Domine omnium capita, dexterae tuae benedictione sanctifica. Amen. Benedicendo peccata relaxa, sanctique spiritus illis infundet carismata. Amen. Ut sine ulla offensione maiestatis tuae precepta adimpleant, et ad vitam aeternam te auxiliante perveniant. Amen. Quod ipse. 368
Kraków Trin H23 D M2 Mass Propers Item de eodem BenP Sanctificet vos Domini gratia, et ab omni spirituali emundet inmunditia, arceat a vobis omne quod malum est, et spiritus cestros corporaque clarificet. Amen. Alliget vos vinculo caritatis, et pax eius habundet in corporibus vestris. Amen. Quod ipse. 368
Kraków Trin H23 D M2 Mass Propers Unde supra BenP Auferat a vobis Dominus sapientiam terrenam, animalem, diabolicam, in qua est zelus et contentio, et inconstantia, et omne opus perversum. Amen. Impleat vos sapientia, quae de sursum descendit, ut sitis pudici, pacifici, modesti, bonis consentientes, misericordia pleni. Amen. Concedat vobis, ut per probationem fidei vestrae multo pretiosiores facti auro quod per ignem probatur, inveniamini in laudem et gloriam, et honorem, in Iesu Christi revelationem. Amen. Quod ipse. 369
Kraków Trin H23 D M2 Mass Propers Item unde supr… BenP Deus qui a fidelibus suis rogari vult, et ut rogetur iubet, doceat vos ea quae salutis sunt fideliter petere, et quia ipse benignus et in omnibus efficax est, in fide non haesitare. Amen. Et bonus ipse medicus qui diversa in vobis scito spiritalium morborum genera diversa, et singulis competentia provideat medicamenta, ne deprecipiti languore criminum, in mortem corruatis animarum. Amen. Quatinus medicante misericordia, de vinco animae periculo ad exercenda vitae opera sic solide convalescatis, ut eundem Dominum vestrum viventes cum viventibus ex hoc nunc et usque in saeculum benedicatis. Amen. Quod ipse. 369
Kraków Trin H24 D M2 Mass Propers Dominica viges… BenP Inceptor et auctor omnium bonorum, consortes vos efficiat felicium praemiorum. Amen. Ut magis ac magis habundantes in sua scientia, in diem Christi perducat sine offensa. Amen. In super omnium debitorum contractus remittens, fidelibus servis suis adaequet miserescens. Amen. Quod ipse. 370
Kraków Trin H24 D M2 Mass Propers De eodem BenP Pater Domini nostri Iesu Christi, Deus omnipotens vos benedicat, et respectu caelestis misericordiae protegat, detque vobis animarum conpunctionem, inmaculatam fidem, conscientiae puritatem. Amen. Sensus vestros dirigat, corda conpungat, in prosperis assistat, in adversis manum porrigat. Amen. Virtutum merita multiplicet, corda vestra iustificet, terrenorum gravaminum a vobis pondera auferat, repleat corda vestram spiritu alibus donis, et habundare faciat in vobis semper perfectae gratiam caritatis. Amen. Quod ipse. 370
Kraków Trin H24 D M2 Mass Propers Unde supra BenP Omnipotens Deus peccatorum vestrorum maculas purget, et sua vos benedictione illustret. Amen. Repleat vos spiritualium donis virtutum, et perseverare faciat in bonis propositum vestrum. Amen. Sicque humilitatem vestram benignus acceptet, ut suae vos pietatis remuneratione locupletet. Amen. Quod ipse. 371
Kraków Trin H24 D M2 Mass Propers De eodem BenP Deus qui fidelis est iustis remittat vobis peccata vestra, et vos emundet ab omni iniquitate. Amen. Sit vobis Iesus Christus advocatus apud patrem, sic vobis pro vestris propitiatio peccatis. Amen. Quatinus eum cognoscentes, et mandata eius observantes, in ipso maneatis, et sicut ille ambulavit ambuletis. Amen. Quod ipse. 371