Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Kraków Aug 9 Laurentius martyr (Vigilia) M2 Mass Propers In vigilia san… BenP Benedicat vos Redemptor mundi, interventu laurentii laevitae et martyris sui. Amen. Et qui illum fecit signo crucis caecos illuminare, defendat vos cruce passionis suae. Amen. Detque vobis vitae per mansuram, qui eum persupplicia cum palma triumphi laureatum suscepit in gloriam. Amen. Quod ipse. 197
Kraków Aug 10 Laurentius martyr M2 Mass Propers In die sancto BenP Sancti martyris sui Laurentii intercessione omnipotens Dominus corporalibus vos dignetur solatiis sustentare, et spiritualibus faciat carismatibus habundare. Amen. Et qui victoris ignium festa veneramini, meritorum eius apud dum suffragiis adiuti, de incentuus vitiorum triumphare mereamini. Amen. Quatinus semina iusticiae in benedictionibus seminantes, de eisdem etiam perpetuos fructus metentes, copiis caelestibus faciat locupletes. Amen. Quod ipse. 197
Kraków Aug 10 Laurentius martyr M2 Mass Propers De eodem BenP Deus in quo vita vestra abscondita est inspirorum vobis, ut passiones huius temporis ad futuram gloram quae in vobis revelanda est condignas non aestimetis. Amen. Doceat vos beati laurentii martyris sui exemplo, improperium pro nomine Iesu patienter portare, quem neque mors neque vita, neque instantia neque futura a caritate divina poterant separare. Amen. Quatinus in hoc saeculo bona opera seminantes cum lacrimis, vitam postea aeternam in exultatione metatis. Amen. Quod ipse. 198
Kraków Aug 10 Laurentius martyr M2 Mass Propers Infra octavas… BenP Deus qui ignem suum misit in terras ut ardeat, in eodem vos suae dilectionis igne vehementur accendat. Amen. Iam dominari peccatum non permittat inmortali vestro corpore, in cuius virtute beato Laurentio non carcer, non vincula, non eculeus, non incendia, non mors ipsa poterant prevalere. Amen. Quatinus eius exemplo sic animas vestras in hoc mundo perfecto odio habeatis, ut et Deus in vobis, et vos in Deo in vitam aeternam eas custodiatis. Amen. Quod ipse. 199
Kraków Aug 11 Tiburtius M2 Mass Propers Sancti Tyburti… BenP Omnipotens Deus beati Tyburtii vos doceat merito, quem non extinxit igne fervens carbo. Amen. Et in cuius nomine beata Radagundis opes suas egentibus divisit largissime, vos faciat simile opus huic exercere. Amen. Quatinus cum Tyburtio libidinis igne superato sicut faemina haec in pauperes erogata pecunia simul cum his possideatis et vos felicia regna. Amen. Quod ipse. 199
Kraków Aug 11 Dionysius Augustensis M2 Mass Propers Eodem die de s… BenP Omipotens Deus vos clementer respiciat, qui beatum Dyonisium pro se agonizantem fortiter coronabat. Amen. Fiat quoque vestrae propitius negligentiae, qui hunc rapuit ne deciperetur in infidelitate. Amen. Quatinus qucquid propter infirmitatem carnis vestra deliquit ignavia, totum hoc martyris solvat patientia. Amen. Quod ipse. 200
Kraków Aug 12 Hilaria M2 Mass Propers Sanctae Hylari… BenP Omnipotens Deus qui sanctarum martyrum Hylariae dignae, sunomiae et eutropiae dignum paenitentiae fructum suscepisti, da familiae tuae earum exemplis informari. Amen. Presta Domine plebem tuam scalam ad caelos erectam virtutum gradibus ascendere, quam faeminis per viam fecisti quando per eas diabolum vicisti. Amen. Quatinus qui etiam mercirices mundando vasa sua efficit, vos in benedictionibus suis corrobore. Amen. Quod ipse. 200
Kraków Aug 12 Eutropia M2 Mass Propers Singulariter d… BenP Benedicat vobis mundi creator, qui martyri Eutropiae in agone asstitit confortator. Amen. Veniat quoque vobis illa cordis conpunctio, quae martyrem retraxit ab opere nefario. Amen. Ita vos concedat Dominus fragilis sexus imitari virtutes, ut a vobis proitiatis huius saeculi vanitates. Amen. Quod ipse. 201
Kraków Aug 13 Hippolytus M2 Mass Propers De sancto Yppo… BenP Omnipotens Deus, qui beato Yppolito in conspectu suo familiam eius martyrii fecit exemplum, vos accendat votis ipsorum. Amen. Et qui per eius amore sua dimiserat capita poscant vos eos sequi, quo hi praecesserat fide perfectissimus. Amen. Quatinus martyrem cum beata familia imitantes, premiis illorum consotiemini ovantes. Amen. Quod ipse. 201
Kraków Aug 14 Assumptio BMV (Vigilia) M2 Mass Propers In vigilia Ass… BenP Obtineat huic familiae tuae quos Domine coaeterni tibi filii genitrix Maria omnium peccatorum veniam, cuius sollempnitatem devotis prevenit obsequiis venerandam. Amen. Dignare super eam gratiae tuae illa intercedente lumen effundere, quam ad concipiendum verbum tuum Spiritu Sancto dignatus es ob umbrare. Amen. Concede propitius, ut qui ad eius celebrandam sollempnitatem eo nuncerint, omnia temptamenta diaboli devitare possint in colomes, et ad gaudia aeterna pervenire laetantes. Amen. Quod ipse. 201
Kraków Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers In die sancto… BenP Deus qui hodiernae festivitatis diem beatae Mariae semper virginis assumptione dedicavit, tribuat nobis veniam supplicantibus, et peccatorum nostrorum vincula diluat, et vos ab omni pravitate defendat. Amen. Et qui eius virginalem uterum inhabitare dignatus est, suae vos benedictionis dono repleat, et dignum sibi habitaculum efficiat. Amen. Quique eam hac die in caelum assumptam caelestis militiae fecit reginam, ipse vobis deposita sarcina carnis, aperiat portam regni caelestis. Amen. Quod ipse. 202
Kraków Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers Unde supra BenP Omnipotens Deus qui beatissimae Dei Genitricis Mariae gloriosam assumptionem dignis officiis annuali festo vobis reddit honorandam, eius vos faciat amare et sentire specialis meriti singularem gratiam. Amen. Quique eam castitatis pro voto caelestis militiae fecit reginam, eo vos benedictionis dono repleat, quod in eius virginali utero factus homo confirmabat. Amen. Quatinus eius pia supplatione fideliter commendati, deposita carnis sarcina portam paradysi introduci mereamini, quam haec vobis aperuit nativitate unigeniti filii Dei. Amen. Quod ipse. 203
Kraków Aug 22 Assumptio BMV (Octava) M2 Mass Propers Infra octavas… BenP Omnipotens Pater, qui sponsam suam beatam virginem Mariam in superos assumptam, caelorum fecit reginam, illius obtentu paradysi vobis aperiat portam. Amen. Benedictionisque perpetuae vos filios constituat, quos per huius sanctissimae virginis partum ad hanc haereditatem invitabat. Amen. Concedatque vobis ut huius sacratissimae virginis annuam assumptionem dignissime celebrantes, eius precatu cum omnibus sanctis aeternae haereditatis participes fiatis. Amen. Quod ipse praestare. 204
Kraków Aug 22 Assumptio BMV (Octava) M2 Mass Propers De eodem BenP Omnipotens Deus qui beatae Virginis Mariae alvo singularem Sancti Spiritus infudit gratiam, faciat vos digne venerari eius assumptionem gloriosam. Amen. Repleat vos benedictionis perpetuae gratissimo dono, qui virginalem eius uterum elegit habitaculum, per Spiritus Sancti ob umprationem suo unigenito. Amen. Quatinus haec sollempnia digne celebrantes, caetui angelorum iungi mereamini congaudentes. Amen. Quod ipse. 204
Kraków Aug 22 Assumptio BMV (Octava) M2 Mass Propers Item de eodem BenP Omnipotens Deus, qui vos sanctissimae Dei gentricis et perpetuae viginis Mariae assumptionem sollempni gaudio facit frequentare benedictionem quam per eam mundo dederat, plenius vobis largiendo infundat. Amen. Quique hanc ante partum et post partum virginem custodivit inmaculatam vobis tribuat mentis castitatem voluntariam. Amen. Quatinus paradysi portam quam per eandem vobis vere creditis apertam, quandoque possitis intrare iocundam. Amen. Quod ipse. 205
Kraków Aug 22 Assumptio BMV (Octava) M2 Mass Propers Item de eodem BenP Deus omnium scrutator cordium, non respiciens personam hominum, qui beatae virginis Mariae voluit habitare in utero, et per eius dignetur benedicere populo. Amen. Et per gloriosam intercessionis eius fide iussionem, hic percipere mereamini delictorum remissionem. Amen. Quatinus omnis qui ad iocunda assumptionis eius sollempnia concurritis, et devotis mentibus celebratis, in illam quae in caelis est patriam assumi valeatis. Amen. Quod ipse. 205
Kraków Aug 16 Arnulphus Suessionensis M2 Mass Propers Sancti Arnolfi… BenP Deus pro cuius amore beatus Arnolfus militiam saecularem dimisit et pontificatum promeruit, vosin opus simile faciat cogitare. Amen. Et qui ecclesiasticum pro seculari elegit officium, vobis suggerat et hoc votum. Amen. Quo qui laicum mirifice constituit sacerdotem, vos hunc imitando concedat suam perficere voluntatem. Amen. Quod ipse. 206
Kraków Aug 17 Laurentius martyr (Octava) M2 Mass Propers In octava sanc… BenP Plebem tuam Domine beati Laurentii iterata passio protegat, quam devotissime honorat. Amen. Fiat ei quos ipse suffragator, qui carbones non adhorruit adustus. Amen. Extinguat gloria Domine amor tuus omnem populi huius lasciviam et carnis petulantiam, qui martyris membra roboravit ardente craticula. Amen. Quod ipse. 206
Kraków Aug 17 Laurentius martyr (Octava) M2 Mass Propers De eodem BenP Corrobora gregem tuum turris fortitudinis, qui beatum Laurentium prius armasti pectore post sermone, ante decorasti professione post haec funere. Amen. Infunde circumstantibus credulitatis Spiritum, qui confitenti aderas, ne facerent plagae trepidum, paena fessum, flamma devictum. Amen. Ut ipso interveniente ac te remunerante illa luce plebs tua radiet in ecclesia, quos levita sanctos refulsit in craticulae custodia, illa fide dimicet in terra, qua martyr caelos victor intravit cum gloria. Amen. Quod ipse. 207
Kraków Aug 17 Laurentius martyr (Octava) M2 Mass Propers Unde supra BenP Per magnificum beati Lautentii quod fortiter pertulit martyrium, Deus omnipotens in vobis omnium vitiorum extinguere dignetur incendium. Amen. Et qui illum signo crucis fecit caecos illuminare, defendat vos signaculo Crucis suae. Amen. Atque vobis vitam durum permansuram, qui eum per supplica cum palma suscepit in gloriam. Amen. Quod ipse. 207
Kraków Aug 18 Agapitus Praenestensis M2 Mass Propers De sancto Agap… BenP Deus qui beatum Agapitum in messem suam devotum misit operarium, hunc merentem vos faciat colligere. Amen. Et qui in tempore frugum excutit Zizania, vos triticum suum congreget in horrea. Amen. Quo cum venerit qui bonum semen seminaum, vos cum eodem operario remunerans collocet in paradysi prato amaenissimo. Amen. Quod ipse. 208
Kraków Aug 19 Magnus martyr M2 Mass Propers Sanctorum Magn… BenP Faciat vos Dominus beatos Magnum Agnum Andream cum sociis suis devote consequi, quos agonizando voluit extolli. Amen. Et quos victoriose ad gloriam transtulit, vobis eos augendo gratiam proposuit. Amen. Ut qui coitidie suos congregat ex omni natione, vobis auxilium salutis provideat in illis. Amen. Quod ipse. 208
Kraków Aug 22 Assumptio BMV (Octava) M2 Mass Propers In octava Assu… BenP Deus qui per beatae Mariae Virginis partum genus humanum dignatus est redimere, sua vos dignetur benedictione locumpletare. Amen. Eiusque semper et ubique patrocinia sentiatis, ex cuius intemerato utero auctorem vitae suscipere meruistis. Amen. Ut qui eiusdem genitricis Dei et perpetuae virginis iterato festivitatem devote celebratis, spiritualium gaudiorum et aeternorum premiorum vobiscum reportetis. Amen. Quod ipse. 209
Kraków Aug 22 Assumptio BMV (Octava) M2 Mass Propers De eodem BenP Deus omnipotens scrutator cordium, non respiciens personam hominum, qui beatae virginis Mariae, ut supra. 209
Kraków Aug 22 Assumptio BMV (Octava) M2 Mass Propers Unde supra BenP Protegat vos divinae pietatis obumbratio, quia sic assumpta est Maria felix et perpetua virgo. Amen. Faciat haec vos secum gaudere in Christo, qui assumptionem eius veneramini festo replicato quatinus haec pia virgo ad aethereum assumpta thalamum, pro vobis imploret filium suum Dominum Iesum. Amen. Quod ipse. 209
Kraków Aug 22 Timotheus Symphorianus martyr M2 Mass Propers Sanctorum Tymo… BenP Omnipotens Deus, qui martyres Tymotheum et Symphorianum mundo ostendit triumphatores, vos faciat illis consortes. Amen. Et sicut hi per varia supplicia merverunt caelestia regna, ita vos valeatis exercere honestum et utile. Amen. Quatinus sic laborantes saluti vestrae, consequemini gaudium in mercede. Amen. 211
Kraków Aug 23 Apollinaris Remensis Timotheus Remensis M2 Mass Propers Sanctorum Tymo… BenP Intercedentibus gloriosis martyrum suorum Tymothei et Appollinaris meritis, qui per multimoda suppliciorum genera testes probati fuerant veritatis, vos resoectus intendat divinae pietatis. Amen. Commendet vos eorum dom intercessio gloriosa, quorum in conspectu Dei est mors praetiosa. Amen. Ut sicut illi per diversa tormentorum genera caelestis regni fortiti sunt haereditatem, ita vos eorum mereamini consortium, per operum bonorum exhibitionem. Amen. Quod ipse. 211
Kraków Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers Sancti Barthol… BenP Omipotens Deus beati Bartholomaei apostoli vos instruat dogmate, per quem acquisivit populum diabolicis fraudibus illusum. Amen. Et qui per suum, militem victum prostravit hostem, det ut vos eius triumpho virtutum contingatis aedificationem. Amen. Ut qui apostolicam desideratis benedictionem, non deficiatis, intenti operibus bonis. Amen. Quod ipse. 212
Kraków Aug 28 Secundus Augustinus Hipponensis Hermes Iulianus Brivatensis Pelagius martyr M2 Mass Propers Sanctorum Herm… BenP Sanctorum martyrum Hermetis Pelagii Iuliani et Secundi faciat vos Dominus piis confessionibus circumtegi, quos non exterruit paena tyranni. Amen. Et qui pontificae Augustinum cum illissine dolo assumpsit inventum, sacerdotii sui vos erudiat negotium. Amen. Quatinus pontifex cum martyribus, vos defendant a malis omnibus. Amen. Quod ipse. 212
Kraków Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers In Decollation… BenP Rege Domine corda plebis tuae, per arma iustitiae, ut te diligens attente fugiat lasciviam carnis iniquae, ablue culpas eius obtentu baptistae tui, qui prote interemptus in ergastulo, tecum exultat in regno. Amen. Sitque apud te intercessor pro populo, quem exaequasti helyae meritis, quemque praefecisti inter cunctas soboles mundiales, inspice pius arbiter ad desideria plebis, vultu potius remissoris quam iudicis. Amen. Exigat a te munera in dulgentiae, qui devote populis paenitantiae predicavit, ut illo postulante et te impertiente, caelestis aulae mereamur intrare palatia. Amen. Quod ipse. 214
Kraków Sep 5 Ioannes Baptista (Decollatio Octava) M2 Mass Propers Infra octavas… BenP Deus qui vos beati Ioannis Baptistae concedit frequentare sollempnia, tribuat vobis et eade devotis mentibus celebrare, et suae benedictionis dona percipere. Amen. Et qui pro legis eius praeconio carceralibus est retrusus in tenebris, intercessione sua a tenebrosorum vos operum liberet incentiuis. Amen. Ut qui pro veritate quae Deus est, caput non est cunctatus amittere, suo interventu ad caput vestrum quod Christus est vos faciat pervenire. Amen. Quod ipse. 214
Kraków Sep 5 Ioannes Baptista (Decollatio Octava) M2 Mass Propers Unde supra BenP Deus qui beatum Ioannem praecursorem suum pro zelo iusticiae agonem martyrii truncatione capitis voluit consummare, effundat super vos misericordiam suam tam pretiosi martyris suffragantibus meritis, quo inter natos mulierum maior non surrexit. Amen. Sit ipse ad aures Dei vo vestra, cuius et erat vita incomparabilis, et mors in conspectu Domini pretiosa. Amen. Quatinus eius precibus et exemplis securim illam iudicii pertingentem usque ab divisionem spiritus et animae salubriter possitis declinare. Amen. Quod ipse. 215
Kraków Aug 30 Felix Adauctus M2 Mass Propers Sanctorum Feli… BenP Omnipotens Deus qui dat martyribus gloriam, custodiat vos eorum interventionibus. Amen. Quique Felici et Adaucto misericordiae suae iunxit premium, vobis eos imitandi mittat auxilium. Amen. Ut quos elegit suis servire mandatis, det ut vos in eodem proposito non deficiatis. Amen. Quod ipse. 216
Kraków Sep 1 Aegidius M2 Mass Propers De sancto Aegi… BenP Omnipotens Deus beati confessoris sui Aegydii peregrinatione vos doceat, ne aliquem vestrum ab eo quid adversi retrahat. Amen. Et qui hunc in filius latitantem mirabiliter pro sui nominis gloria illic pavit escis ferarum, eius precatu pascat vos spiritualibus cibus, animarum. Amen. Quo huius peregrini imitantes voluntatem bonam per carnis inediam, sicut hic faturari mereamini habundantia bonorum omnium, quandoque in regno caelorum. Amen. Quod ipse. 216
Kraków Sep 1 Verena M2 Mass Propers Sanctae Verena… BenP Deus qui fidelibus suis promittit auxilium salutis, vos sicut beatam Verenam obtinere concedat caritatem veram. Amen. Et quae in eius nomine pauperes non paucos refecit, vos in hac mente fimos poscat consistere. Amen. Ut qui eam propter hoc presentis vitae periculum fecit evadere, det vobis idem sapere. Amen. Quod ipse. 217
Kraków Sep 2 Antoninus M2 Mass Propers De sancto Anto… BenP Verbum Dei Patris Deus, beati martyris Antonnini vos consoletur miraculis, et virtuitibus magnis. Amen. Et qui hunc in inventutis flore nominis sui mirifica ornavit confessione, vos in hac confirmet devotione. Amen. Quatinus martyris fidem imitantes, cum ipso aeternae vitae efficiamini consortes. Amen. Quod ipse. 217
Kraków Sep 3 Mansuetus M2 Mass Propers Sancti Mansuet… BenP Omnipotens Deus vos custodiat, qui beatos sacerdotes Remaglum et Mansuetum gregi suo vigiles custodes providebat. Amen. Eorum vos prudentia erudiat, qua ipsi ecclesiae populum regebant. Amen. Ut per ecclesiasticos viros quos honoratis, aeterna gaudia acquiratis. Amen. Quod ipse. 217
Kraków Sep 5 Ioannes Baptista (Decollatio Octava) M2 Mass Propers In octava Deco… BenP Sanctus Ioannes, cuius festa celebratis devoti fidelis Domini precursor, quo ipsius salvatoris testimonio inter natos mulierum non surrexit maior, pro vobis ad Deum assiduus consistat inter ventos. Amen. Et qui filium Dei unigenitum ad Iordanis fluentum meruit baptizare, et agno Dei testimonium veraciter perhibere, vos ab omni peccatorum sorde propitius lavet sua intercessione. Amen. Quique mortem filii Dei sua precucurrit passione, vos lucis operibus accensis virtutum lampadibus faciat illi in aeterna glora beandos occurrere. Amen. Quod ipse. 218
Kraków Sep 6 Magnus confessor M2 Mass Propers Sancti Magni c… BenP Omnipotens Deus beatum Magnum confessorem, vobis concedat protectorem. Amen. Et qui eum cellae magistri statuit provisorem, eundem vos faciat pensare laborem. Amen. Ut qui in moribus subiectis commendavit disciplinam et insensu diligentiam vos formet ab industriam. Amen. Quod ipse. 219
Kraków Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers In Nativitate… BenP Domine Deus qui cum te non capiant caeli, dignatus es in templo uteri virginalis includi, ut mater integra haberet et fructum de Spiritu, et incorruptionem de partu, da huic plebi angelum custodem, qui filium Mariae fide concipiente predixit. Amen. Sanctificarum gregem tuum illa benedictio, quae sine semine humano te redemptorem virginis formavit in utero. Amen. Ut te protegente exultent ecclesiae, de congregatio hic populo, sicut Maria meruit gloriari de te filio Dei a se carnato. Amen. Quod ipse. 219
Kraków Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers De eodem BenP Benedicat vos Deus interveniente sancta genitrice sua, ex quis ipse ut vos benedictionis filios facerorum secundum carnem natus est, qui est super omnia benedictus in saecula. Amen. Et qui virgam hanc hodie suscitavit de redice iesse, de qua ipse flos nostrum ascenderorum, det vobis super omnia virgam hanc competenter honorare, ut fructum eius suavissimum mereamini ad salutem gustare. Amen. Quatinus omnis vos qui in nativitate eiusdem genitricis suae debitae laudis obsequium impenditis, ipsa pro vobis orante septiformis spiritus gratiam mereamini accipere, quem super hunc florem creditis essentialiter quievisse. Amen. Quod ipse. 220
Kraków Sep 9 Gorgonius M2 Mass Propers Sancti Gorgoni… BenP Martyr Gorgonius Domine nobis imploret auxilium, cuius veneramur triumphum. Amen. Sit nobis hoc remedium, quod martyris in paena beata fide armavit animum. Amen. Augeat quoque fragilitati nostrae salutis subsidium, quicquid sanctis solvatur in obsequium. Amen. Quod ipse. 220
Kraków Sep 11 Hyacinthus Protus M2 Mass Propers Sanctorum Prot… BenP Tribuat vobis Dominus martyrum Proti et Iacincti probatas amare victorias, quas illis aeternae patriae suggessit felicitas. Amen. Quique Felici et Regulae martyribus asspiravit constantiam, illi vobis in vinculo pacis prestent perseverantiam. Amen. Quatinus de illorum triumpho gloriantes, reportetis mercedem nullum fraudantes. Amen. Quod ipse praestare. 221
Kraków Sep 15 Nativitas BMV (Octava) M2 Mass Propers Infra octavas… BenP Dextera Dei omnipotentis vos muniat, quos sacratissimae virginis Mariae ortus iugiter laetificat. Amen. Fiat vobis contra hostem tutamentum, eiusdem beatissimae Dei genitricis auxilium. Amen. Quatinus nativitas eius quam honore condigno frequentatis, optineat vobis augmentum perpetuae pacis. Amen. Quod ipse. 221
Kraków Sep 13 7 dormientes M2 Mass Propers Sanctorum sept… BenP Tribuat vos omnipotens Deus beatorum septem dormentium imitatores, quos abstulit fideles. Amen. Et qui eos persecutores suos miro modo fecit evadere, vos inimici vestri auferat a fauce. Amen. Ut quorum visibilis passio apud illum facta est, in fide activa confessio, tribuat ut illius faciem preveniatis devotissimo animo. Amen. Quod ipse. 222
Kraków Sep 14 Exaltatio Crucis M2 Mass Propers In Exaltatione… BenP Deus qui pro vobis maledictum factus est ut vos a maledicto absolveret, per sanctam Crucem suam a veteri vos maledicto eripiat, et inter filios aeternae benedictionis conscribat. Amen. Et qui exaltatus a terra omnia traxit ad se, corda vestra exaltet a terrenis desideriis, ut ad eum qui sursum est corde et animo suspiretis. Amen. Quatinus qui eiusdem sanctae Crucis exaltationem colitis, in eadem Cruce gloriemini, et in illo qui vita est semper vivatis. Amen. Quod ipse. 222
Kraków Sep 14 Exaltatio Crucis M2 Mass Propers De eodem BenP Deus qui quod per Moysen exaltato serpente praefiguravit per unigenitum suum in ligno Crucis in fine saeculorum complevit, det vobis ut qui interiores cordis oculos ad salvificum hoc sacramentum levatis, eius medicamine ignitos spiritalis nequitiae morsus extinguere, et pristinam innocentiae sanitatem recipere valeatis. Amen. Hoc salutari vexillo potenter vos tueatur a principibus tenebrarum et potestatibus aeriis, quo fortem armatum perfecte devictum esse, et spolia eius direpta gaudetis. Amen. Quatinus in hoc vitae ligno lignum mortis et fructum eius sic sentiatis abolitum, ut deiuia acerba quam patres comederant dentes filiorum non obstupescant. Amen. Quod ipse praestare. 223
Kraków Sep 14 Exaltatio Crucis M2 Mass Propers De eodem BenP Benedicat vobis omnipotens Deus, qui per Unigeniti sui Iesu Christi Domini nostri passionem, et Crucis patibulum genus redemit humanum. Amen. Concedatque vobis ut cum omnibus sanctis, quae sit longitudo, latitudo sublimitas et profundum eiusdem Crucis mente devota comprehendere possitis. Amen. Quatinus vos metipsos abnegando crucemque gestando, ita in presentis vitae stadio redemptorem nostrum possitis sequi, ut ei inter choros angelorum post obitum mereamini ascisci. Amen. Quod ipse. 224
Kraków Sep 15 Nativitas BMV (Octava) M2 Mass Propers In octava Nati… BenP Omnipotens Deus qui sanctissimae Virginis Mariae nativitatem mundo semper reddit celebrem, vobis ea interpellante aeternam largiatur salutem. Amen. Concedatque ut quam revoluto festo honoratis, gaudium ab ea reparatum aeternitatis in fine saeculorum percipiatis. Amen. Quatinus eadem mater et virgo vos in adversis et prosperis suo commendorum filio, de se per nostra salute incarnato. Amen. Quod ipse. 224
Kraków Sep 17 Lambertus M2 Mass Propers Sancti Lantber… BenP Omnipotens Deus cuius iugo beatus Lantbertus cervices subdidit, vos faciat abscidere, quicquid nocet animae. Amen. Et qui laborem suum feliciter finivit ut erumnas pertulit, vos adhoc provocet unde illum beata retributio exornat. Amen. Ut qui martyris carnem incidi voluit per hostem, vobis tribuat salutis et hanc spem. Amen. Quod ipse. 225
Kraków Sep 17 Lambertus M2 Mass Propers De eodem BenP Deus qui nobis concessit beati martyris sui Lantberti sollempnia venerari, ipsius intercessione vos a peccatis omnibus absolui, et iocundos faciat huic interesse sollempnitati. Amen. Et qui eum epostolorum supparem longinquis nationibus docendis direxerat, doctrinamque eius signorum efficatia commendarat, vos verbo veritatis instruens, virtutum effectibus irradiat. Amen. Quo eius exemplo terrena viriliter contempnatis, aeternaque fideliter desideretis, ut regni quod meruit cum eodem participium capiatis. Amen. Quod ipse. 225
Kraków Sep 20 Eustachius martyr M2 Mass Propers Sancti Eustach… BenP Omnipotens Deus, qui sicut aurum in fornace suos probat electos, sanctorum Eustachii et sociorum eis vos provocet per triumphos. Amen. Et qui eos quasi sempiternum suscepit holocaustum, fidei eorum vobis tribuat animum. Amen. Quatinus beata spes ipsorum quae inmortalitatis lucrata eis est premium, vos efficiat victores iniquarum temptationum, necnon temporalum passionum. Amen. Quod ipse. 226
Kraków Sep 0 Eustochium M2 Mass Propers Sanctae Eustoc… BenP Omnipotens Deus, cui devote famulando complacuit virgo Eustochium, tribuat vobis hanc auxiliatricem salutis animarum. Amen. Quique ei largitus est carnis concupiscentias devitare, exemplo illius vos concedat easdem abhorrere. Amen. Quatinus et vos qui virgineam castitatem mentem virtutis quandoque conscendatis. Amen. Quod ipse praestare. 226
Kraków Sep 21 Matthaeus apostolus M2 Mass Propers De sancto Matt… BenP Omnipotens Deus qui per Matthaeum apostolom sanctum scripsit evangelium, vos regat sibi populum. Amen. Et qui de faeneratore fecit apostolum, de theloneario evangelistam, eo suggerente vos eius mereamini gratiam. Amen. Quatinus cuius pectus vobis eructuavit verbum salutis, eius os vobis abhinc aperiat venas aquae viventis. Amen. Quod ipse. 227
Kraków Sep 22 Emmeramus Mauritius M2 Mass Propers Sancti Maurici… BenP Beatorum Thebaeorum martyrum Mauritii et eius commulutonum palmas, faciat vos Dominus spectate, quas plexis capitibus et abscisis cervicibus per eius adepti sunt amore. Amen. Et qui exhis quemque decimum suscepit oblatum, vos iungat meritis illorum. Amen. Quatinus hic qui beatum Emmerammum per membra inscisum iunxit votis cum his milibus signatorum, vobis regni sui pandat introitum tantorum patrociniis triumphatorum. Amen. Quod ipse. 227
Kraków Sep 29 Emmeramus (Octava) M2 Mass Propers Infra octavas… BenP Omnipotens Deus vos benedicat, qui beatum Emmerammum per singula membra incisum aeternae vita coronabat. Amen. Quique salvatoris exemplo animam pro salvando dedit proximo, eodem vos compas sionis in exhausto accendat desiderio. Amen. Quatinus martyris patrocinia exoptantes, festis eius serviatis indempnes. Amen. Quod ipse. 228
Kraków Sep 23 Tecla M2 Mass Propers Sanctae Teclae… BenP Det vobis Dominus virginis Teclae meritis pervenire, quae saeculum vicit vivendo honeste. Amen. Faciat ut sibi complaceatis fide, qui sexum fragilem fecit tolerare persecutionem. Amen. Quatinus qui in presentis vitae periculo patientiae documenta prestat infirmis membris composito, vos corrobororum in eodem proposito. Amen. Quod ipse. 228
Kraków Sep 24 Ioannes Baptista (Conceptio) M2 Mass Propers In Conceptione… BenP Omnipotens Deus, qui hodierna die per angelum suum Gabrielem Zachariae filium Iohannem concipiendum promisit, ipse vobis benedicat, et in huius conceptione vatis, vos perfundat dono salutis. Amen. Et qui genitorem vetulum verbi sui incredulum usque ad filii natalitium obmutescere fecit in signum, det vobis prophetae sui saluti proficuum semper credere et amare vaticinium. Amen. Quatinus ille qui vox verbi Christum venire nuntiavit cui viam paravit, et nondum natus arrisit, vos hoc frui concedat gaudio, quod promisit angelica celsitudo. Amen. Quod ipse. 229
Kraków Sep 24 Ioannes Baptista (Conceptio) M2 Mass Propers De eodem BenP Concedat vobis Dominus beati praecursoris sui Iohannis conceptionem devote celebrare, ut ad eum quem prophetalis spiritus praevidit illuminatione securi mereamini pervenire. Amen. Et in quo specialis prefulsit electio, ut super. 229
Kraków Sep 24 Ioannes Baptista (Conceptio) M2 Mass Propers Unde supra BenP Omnipotens Deus vos benedicat, qui beatum Baptistam Iohannem eodem quo ipse angelo nasciturum nuntiabat. Amen. Quique testimonium eiusdem pueri matris in aluo exultando fuerat dignatus fidei vestrae intetionem in se confirmet propitiatus. Amen. It qui eius conceptionis festa colitis venerabiliter, ad caelestis regni gloriam per ipsius intercessionem illi concurrere possitis aeternaliter. Amen. Quod ipse. 230
Kraków Sep 24 Rupertus (Translatio) M2 Mass Propers De sancto Roud… BenP Omnipotens Deus qui beatum Roudpertum pontificem ecclesiastici regiminis fecit cultorem, vobis agnitionis suae per ipsum ostendat veritatem. Amen. Et qui per anfelum suum beati Iohannis baptistae nuntiavit conceptionem mentibus vestris eradicet omnem falsam opinionem. Amen. Quo pastor hic voto et propheta salutis vaticinio, vos una perseverare faciant honestatis in propositio. Amen. Quod ipse. 230
Kraków Sep 25 Cleophas M2 Mass Propers De sancto Cleo… BenP Deus post cuius Filii resurrectionem duobus discipulis in via ambulantibus et hinc invicem collo quentibus se Cleopas adiunxit, et his fide annumerari concupivit, eius pia intercessio vobis prosit. Amen. Et qui cum ipsis eundem Dei filium ut hospitem secum ad mansionem non solum invitavit sus et sicut scriptum est attraxit, benedictionis suae gratiam quam ab eo mirifice in panis fractione agnito suscepit vobis impetrare non desit. Amen. Quatinus qui prohuiusmodi fide et devotione in eius nomine lapidatus est, vos illi semper commendet pro cuius amore hic triumphando magnae virtutis opus consumpsit. Amen. Quod ipse. 231
Kraków Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers De sanctis Cos… BenP Martyrum Cosmae et Damiani Dominus vos reddat exemplis patientia inmobiles, quos uno animo persecutiones impiorum fecit vincentes. Amen. Et beata eorum invoto societas, vos confirmet omni bono et utili contentos. Amen. Ut quicquid mentibus vestris nocivum sit et contrarium, vos devitare concedat, qui gratis beneficia prestat. Amen. Quod ipse. 231
Kraków Sep 28 Michael (Vigilia) M2 Mass Propers In vigilia san… BenP Defendat nos tua gratia disponente te quos Domine sanctus tuus Mychahel archangelus iugiter, ne victus ab eo draco nobis praevaleat vafer. Amen. Sit apud te pro nobis assiduus intercessor, o Emmanuel, qui tuae nativitatis extitit nuntius Gabriel. Amen. Curet vos annvente Domino ab omni Raphahel cordis caecitate, qui oculos sanavit tobiae, filiumque eius et nurum a daemonis eripuit infestatione. Amen. Ipsis cum omni caelesti militia supplicantibus, adiuva nos Deus in aevum, qui vivis et dominaris in saecula saeculorum. Amen. Benedictio. 232
Kraków Sep 29 Michael M2 Mass Propers In die sancto BenP Adesto Domine plebi tuae misericors Deus, ob hodiernam sollempnitatem devotissime confluenti, et ut gratiae tuae beneficia potiora percipiat, beati Mychahelis archangeli festivitatem devote celebrantem fac eius deprecationibus sublevari felicem. Amen. Abomini eos peccatorum labe defensa, ut illos ad tua aeterna perducas promissa, amove ab eis pesiferi serpentis blandimenta, et insere semper cordibus eorum preceptorum tuorum salubria mandata. Amen. Actus eorum in tua dirige voluntate, quo possint te auxiliante ad eternae pertingere praemia vitae, tu eis lux et salus, tu sancto Mychahele archangelo cum omni militia caelesti intercedente, pius eis protector semper adesse dignare. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 233
Kraków Sep 29 Michael M2 Mass Propers De eodem BenP Deus qui ad salutem nostram angelorum suorum utitur ministerio eorum vos munimine custodiat, custodiaque communiat. Amen. Det vobis mentium puritatem, et iugem corporum castitatem, qui electis omnibus repromisit equalitatem. Amen. Quique illius certissimam suae permansionis tribuit fiduciam, ipse vos fidei, spei, caritatisque perseverabili virtute confirmet, atque ad eorum beatitudinis societatem perducat. Amen. Quod ipse. 233
Kraków Sep 29 Michael M2 Mass Propers Unde supra BenP Per intercessionem supernorum civium, custodiat vos Dominus rector angelorum. Amen. ut eorum tutela contra spiritales et carnales adversarios muniti, in numero filiorum Dei mereamini computari. Amen. Qui per omnimoda certaminum genera, eis ineffabili gratia pervenerunt ad caelestia regna. Amen. Quod ipse praestare. 234
Kraków Sep 29 Michael M2 Mass Propers Item de eodem BenP Omnipotens Deus contra spiritales nequitias presidiis tueatur vos angelicis, qui eosdem beatos spiritus in ministerium suum misit, propter eos qui haereditatem capiunt salutis. Amen. Et ille caelestis militiae princeps Mychahel legationem vestram hodie ad aures Domini sabaoth perferat, ut super altare aureum in conspectu Domini bene redolens orationum vestrarum fumus ascendat. Amen. Quatinus ipse in virtute divina draconem diabolum cum angelis suis apostacicis devincat, qui contra fideles cottidie preliatur, ut locus eius in vobis amplius non inveniatur. Amen. Quod ipse. 234
Kraków Sep 29 Michael M2 Mass Propers Unde supra BenP Hodierna venerandae sollemnitatis quam Mychahel archangelus dedicavit et basilicae suae dedicatione presentialiter consecravit vos divinitus in tempore gaudia laetificent, et aeternorum sine fine participes aptent. Amen. Et sicut hodie in terris totius militiae caelestis et specialiter archangeli Mychahelis festa devoti celebrare possitis. Amen. Illarum ordinibus caelestium virtutum perpetim coniuncti, et omnium sanctorum Feliciter concives effecti, divine gloriae conspectu fatiari mereamini. Amen. Quod ipse. 235
Kraków Sep 30 Hieronymus M2 Mass Propers Sancti Hierony… BenP Omnipotens Deus, beati Heeronimi vos scripto erudiat, in quo veritatis suae archana revelabat. Amen. Et qui verus interpres ac catholicus tractator divinorum verborum exinti, vos in his roborare faciat devoto animo. Amen. Ut dum divinis eruditionibus indefessi insudatis, eo iuvante proficiatis. Amen. Quod ipse. 236
Kraków Oct 1 Remigius Germanus M2 Mass Propers Remigii German… BenP Beatorum antistitum suorum Remigii, Germani, Vedasti, Amandi, Piatonis, Pavonis et Nicetii vos Dominus exerceat in preceptis, quae vobis viam demonstrent salutis. Amen. Et quorum opus et amor contempto saeculo extitit illis beatitudo, vos consolidorum in perfecto salutis negotio. Amen. Quatinus vos qui beatorum pontificum doctrinam desideratis et tenetis, in hac devotione plena persistatis. Amen. Quod ipse. 236
Kraków Oct 2 Leodegarius M2 Mass Propers Sancti Leudega… BenP Det vobis Dominus beati Leudegarii pontificis amare desiderium, quem sustentavit in dolore probatum. Amen. Et quem per passionem assumpsit in gloriam, vos faciat eius exemplis aggredi probabilem vitam. Amen. Ut qui martyrem in agone probatum spectatis, aeternae vitae spectaculum in ipso contingatis. Amen. Quod ipse. 237
Kraków Oct 3 Evaldus M2 Mass Propers Sanctorum Ewal… BenP Omnipotens Deus, qui martyrum Ewaldorum meritis concessit perpetuae premia lucis, benedicere dignetur omnibus vobis. Amen. Et qui sanctorum honorem vertutibus multiplicat in terris, eorum precatu vos tueatur ecaelis. Amen. Quatinus quem in sanctorum martyrum miraculis magnificum cernitis, propitiationem suam ipse iugiter conferat animabus vestris. Amen. Quod ipse. 237
Kraków Oct 7 Bacchus Sergius M2 Mass Propers Sanctorum Serg… BenP Deus qui multitudinem, ac diversitatem praeceptorum tuorum in gemina dilectione collegisti, quique eandem sanctissimorum martyrum Sergii et Bachi cordibus infudisti, dignare presentem catervam sic in tua caritate succendere, ut mundi blandientis defecti vos ornatus nesciat amare. Amen. Et qui illos amore Sancti Spiritus inflammatos satanan cum Antiocho fecisti superare, ita plebis huius mores excole, ut illam nec prospera elevent, nec adversa perturbent. Amen. Quatinus quorum sollemniis interesse tripudiat, illorum mores imitari summopere satagat, et quorum corpora in terris pio amore complectutur, eorum spiritibus post huius vitae cursum in caelis sotietur. Amen. Quod ipse. 238
Kraków Oct 8 Simeon M2 Mass Propers Symeonis iusti BenP Omnipotentis Dei Filius vos benedicat, qui in senectute bona iustum Symeonem benedicens in pace dimiserat. Amen. Quique eundem puerum Dominum Iesum portavit in ulnis, precetur vobis veniam pro commissis. Amen. Quatinus hunc iustum desideranter adventum Domini expectantem fide sancta imitantes ipsius patrocinio commendemini, vestro largissimo conditori. Amen. Quod ipse. 238
Kraków Oct 9 Dionysius Parisiensis M2 Mass Propers Sancti Dyonisi… BenP Omnipotens Deus martyrum Dyonisii, Rustici, et Eleutherii vos illustret temporali martyrio, qui sua capita decisis cervicibus angelorum eos comitante caterva propriis manibus portantes per rexerunt ad sepulchra. Amen. Et qui trinitatis confessione uniti trinum martyrium pertulerunt inconfusi, poscant vos in eadem fide confirmari. Amen. Quatinus qui eos trinitatis suae gloriam et unitatis essentiam voluit in unam proferre salutis sententiam, vos eorum exemplis faciat consentire illis. Amen. Quod ipse. 239
Kraków Oct 9 Dionysius Parisiensis M2 Mass Propers De eodem BenP Christe Iesu benedic tuis fidelibus famulis, quos martyrum Dyonisii Rustici et Eleutherii preclaris virtutibus accendis. Amen. Qusque trinam confitendo ditatis gloriam in aeternam suscepisti patriam, sui exemplo in nobis confirment, confessionem sanctae trinitatis catholicam. Amen. Quatinus angelorum exercitus qui martyrum corporibus fesecta deportavit capita, nos declinare faciat quicquid capiti nostro dispiceat. Amen. Quod ipse. 239
Kraków Oct 10 Gereon M2 Mass Propers Sancti Gereoni… BenP Det vobis omnipotens Deus martyrum Cereonis et sociorum eius vota quem voverunt sibi reddere, ut his vos iungant aeternitate. Amen. Et sicut voto vos sociavit illorum triumpho, ita ad bravium illue veniatis, quo non ultra tendatis. Amen. Quatinus carnis non consentientes illecebris, sed afflicti abstinentia voluntariae penitudinis in consortio martyrum maneatis. Amen. Quod ipse. 240
Kraków Oct 7 Wolfgangus (Translatio) M2 Mass Propers In Translation… BenP Deus qui beati Wolfgangi translationem praesignavit, ipse vobis benedicere velit. Amen. Et qui eum ut lucernam modio suppositam supra candelabrum erexit in palam vos luminis huius radiis clarificet in voto salutis. Amen. Quatinus quicquid gessistis mali in tenebris qantotius abiciatis, et pastoris vestri obtentu opera lucis in apertum proferatis. Amen. Quod ipse. 240
Kraków Oct 8 Simeon Erhardus (Translatio) M2 Mass Propers Item de sancto… BenP Omnipotens Deus, faciat vos sancti et iusti Symeonis exspectationem imitari, per quam redemptio vestra potuit agnosci. Amen. Ut qui pontificem Herhardum presignavit tranferre, his defensoribus vos confirmet in pace. Amen. Quatinus iusti huius benedictionem et sacerdotis solamen capiatis vestrae infirmitatis levamen. Amen. Quod ipse. 241
Kraków Oct 14 Burchardus (Elevatio ossium) M2 Mass Propers Sancti Purchar… BenP Omnipotens Deus beati Purchardi pontificis documento, vos perfenerare faciat promptos in suo servitio. Amen. Et qui eum statuit in fide doctorem multorum, vos donet in eo amare veritatis ministrum. Amen. Ut qui vos doctrina sua in viam direxit salutis, vobis adiutorum fiat pietatis. Amen. Quod ipse. 242
Kraków Oct 15 Mauri martyres in Colonia M2 Mass Propers Sanctorum Maur… BenP Benedictio Domini super vos copiosa veniat, quae sanctorum Maurorum martyrum triumpho vos accendat. Amen. Benedicimus vobis in nomine Domini, ut martyrum meritis confoveamini. Amen. Quatinus sanctorum edocti exemplis, quicquid noceat devitetis, et quod proficiat iugiter assumatis. Amen. Quod ipse. 242
Kraków Oct 16 Gallus M2 Mass Propers Sanctorum Gall… BenP Deus qui beatum Gallum, peregrinationis voto aeternam duxit ad patriam, benedictionis suae vobis tribuat copiam. Amen. Quique beatum lullum sublimavit in cathedra semorum, vos tueatur precibus amborum. Amen. Quatinus quorum sollemnia celebratis, eorum etiam virtutum imitatores esse possitis. Amen. Quod ipse. 242
Kraków Oct 18 Lucas M2 Mass Propers De sancto Luca… BenP Omnipotens Deus vobis dignetur benedicere, qui beatum Lucam misit evangelizare. Amen. Et qui ex medico fecit evangelistam, vos faciat precepti sui implere iusticiam. Amen. Quatinus medici percipiatis, unde plurimum indigetis. Amen. Quod ipse. 243
Kraków Oct 19 Ianuarius M2 Mass Propers De sancto Ianu… BenP Omnipotens Deus qui fortitudinem iniquarum gentium comprimit virtute sanctorum, det vobis beatum Ianuarium pontificem cum festo eius ???, et socio eis diacono magnos attolere voto. Amen. Et qui eos non deferuit sperantes in se. faciat vobis multum subvenire. Amen. Quatinus martyrum suffragiis victor eorum vos muniat cum ipsis. Amen. Quod ipse. 243
Kraków Oct 21 Ursula et 11000 virgines M2 Mass Propers Sanctarum unde… BenP Sanctifica Domine supplices tuos sua tibi capita inclinantes, et triumphum sanctorum virginum recolentes, et da eis fidei fundamentum, spem futurorum, caritatis affectum, et virtutum omnium incrementum. Amen. Preveniat eos tua propitiatio, sanctorumque virginum precato, ut nulla eos impediant opera carnis, sum dirigat illos eruditio sapientiae caelestis. Amen. Quatinus post mundi terminum cum supernum illuxerit regnum, acceptis lampadibus cum sanctis virginibus in aeterni regni thalamo coronari mereantur cum Christo. Amen. Quod ipse. 244
Kraków Oct 22 Severus Maria Salome M2 Mass Propers Sanctorum Seve… BenP Propitietur vobis Dominus sancti confessoris Severi meritis, qui eius ad fidei opera provocamini exemplis. Amen. Et qui sanctae Salomae votum in sacrosancti sui obsequii respexit executione, supremi examinis diem eius vos faciat iustificatis precibus prevenire. Amen. Quatinus sancta devotione sacerdotis imitantes merita, beatae Salomae premia recipiatis aeterna. Amen. Quod ipse. 244
Kraków Oct 22 Cordula M2 Mass Propers De sancta Cord… BenP Omnipotens Deus virginis suae et martyris Cordulae, faciat vos votum gerere. Amen. Ut eius sicut haec amore ferventes, contempnatis mundi huius potentes. Amen. Quatinus ita vincentes malitiam hominum cum virgine hac occurratis regi caelorum. Amen. Quod ipse. 245
Kraków Oct 23 Severinus episcopus M2 Mass Propers Sancti Severin… BenP Deus qui beatum Severinum psallentium angelorum in hac vita fecit audire chorum, faciat vos illius amare consortium. Amen. Et qui per hoc signum pontificis huius ornavit meritum, vobis tribuat ornamenta virtutum. Amen. Quatinus qui sanctos de virtute in virtutem bene profectos cernitis, opem eorum oportuno tempore sentiatis. Amen. Quod ipse. 245
Kraków Oct 25 Crispinus Crispinianus M2 Mass Propers Sanctorum Cris… BenP Omnipotens Deus, qui bellatores suos Crispinum et Crispinianum in erumpna confortavit paenarum, concedat vos eorum semper contingere fructum. Amen. Et hic pro quo hi sustinuerunt varios in carne dolores, faciat vos eodum consolationis patricipes. Amen Quatinus qui propter iusticiam eos a persecutioribus tolerare fecit iniuriam, vestras ut eorum in patientia salvet animas. Amen. Quod ipse praestare. 246
Kraków Oct 26 Amandus Wormatensis M2 Mass Propers Sancti Amandi… BenP Omnipotens Deus benedicat vobis qui beatum Amandum tempore iracundiae reconciliationem infirmitati vestrae concessit. Amen. Det ut in eius preceptis devoti maneatis, eius doctrina vos in fide stabilitos gaudetis. Amen. Quatinus cum eodem predicatore salutis gregibus consotiemini, quibus stole lavantur in sanguine agni anmaculati. Amen. Quod ipse. 246
Kraków Oct 28 Simon apostolus Iudas M2 Mass Propers Sanctorum Simo… BenP Det vobis Dominus sua mandata diligere et servare, quae apostoli Symon et Iudas innotuerunt sua predicatione. Amen. Et qui in illis virtutem Christi passionum agnoscitus, eorum imitatores vitia calcando fieri valeatis. Amen Quo apostolico instictu documento hostiles laqueos evadatis, ne interitum satanae per eos quandoque dimergatis. Amen. Quo ipse. 247
Kraków Oct 31 Wolfgangus M2 Mass Propers Sancti Wolfgan… BenP Omnipotens Deus fac familiam tuam beati pastoris nostri Wolfkangipium assequi cultum, qui veritatem tuam et pacem multum dilexit. Amen. Da ei Domine pietatis affectum, conpunctionis spiritum, fideo obsequium, caritatis augmentum, per pontificis auxilium. Amen. Quatinus haec plebs eius eruditione it devota, ab omni infestationae inimici samper sit secura. Amen quod ipse. 247
Kraków Oct 31 Omnes Sancti (Vigilia) M2 Mass Propers In vigilia Omn… BenP Universitatis Domine plebis tuae clementer intende devotionem, universalis sanctorum tuorum festi gaudia praecuntem. Amen. Ita tibi instans observantia sit acceptabilis, ut totius anni neglegentia fiat remissibilis. Amen. Quique dedisti famulis tuis gloriam post triumphum, da his supplicibus tuis veniam post lapsum. Amen. Quod ipse. 248
Kraków Oct 31 Omnes Sancti (Vigilia) M2 Mass Propers In die sancto BenP Omnipotens Deus, qui omnia pariter complectitur, cursum vitae vestrae propitius moderetur. Amen. Ille vos ad beatorum spirituum perducat stabilitatem, per salutiferam mandatorum ipsius observationem. Amen. Quique sanctos suos utroque martyrio fecit idoneos regno caelorum, vos paupertate spiritus faciat consortes eorum. Amen. Quod ipse. 248
Kraków Oct 31 Omnes Sancti (Vigilia) M2 Mass Propers De eodem BenP Omnipotens Deus, qui hodiernam diem in honore omnium caelestium virtutum et omnium patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, confessorum virginum et omnium sanctorum suorum dignatus est consecrare, concedat vobis eorum intercedentibus meritis cum tali devotione hanc temporalem celebrare sollempnitatis celebritatem. Amen. Et qui eos benedixit omni benedictione spirituali in caelistibus, corda et corpora vestra caelesti benedictione benedicat, et benedicendo sanctificet. Amen. ut qui tantae illorum gloriae congratulamini in terris, illorum quandique meritis sociemini in caelis. Amen. Quod ipse. 249
Kraków Oct 31 Omnes Sancti (Vigilia) M2 Mass Propers Item de eodem BenP Omnipotens Deus benedicat vos, omnium sanctorum suorum intercedentibus meritis, quorum communem hodie sollempnitatem devote celebratis. Amen. A divuent vos ipsi eam quam secuti sunt misericordiam consequi, ne vos cohaeredes suos neglegant, qui adhuc formidatis naufragium, quia ipsi feliciter iam pervenerunt ad portum. Amen. Quatinus dum et vos suis precibus in fortem aeternae beatudinis aggregant, celerius impleto electorum numero succedat resurrectio corporum quam expectant. Amen. Quod ipse. 250
Kraków Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Unde supra BenP Deus qui vobis in hanc diem omnium sanctorum suorum celebritatem contulit, expergefaciat vos a somno torporis et negligentiae, ut quicquid per annum in singulis singulorum natalitiis quoquomodo neglexistis, in communi eorum veneratione perpensiori hodie diligentia recuperetis. Amen. Et qui cordis et renum cognitor innumera in vobis pro humana infirmitate videt peccatorum vulnera, multiplicatis horum intercessionibus multa vobis indulgentiarum provideat medicamenta. Amen. Quatinus tot intercessorum beneficiisa peccatorum sordibus abluti, et a servitute corruptionis iam liberi mereamini cum his in numero signatorum inveniri. Amen. Quod ipse. 250
Kraków Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Item de eodem BenP Omnium sanctorum proficua vos adiuvet oratio, ac clementi ipsorum auxilio caelestis in vos superveniat benedictio. Amen. Et quot sub una celebritate servitutis vestrae devotio hodierna die sanctos glorificat, tot apud Deum intercessores habere vestra intentio sentiat. Amen. Quatinus per multiplicatam adviti intercessionem, cunctorum percipiatis peccatorum remissionem et sempiternam cum ipsius in caelo possideatis mansionem. Amen. Quod ipse praestare. 251
Kraków Nov 7 Willibrordus M2 Mass Propers De sancto Will… BenP Deus qui beato Willibrordo pontificale contulit officium, faciat vos illius considerare meritum. Amen. Et qui doctrinam suam multis distribuit pro futuram, eo suffragante vos confortet eandem capere. Amen. Ut qui de meritis vestris subsistere non posestis, per hunc doctorem tribuat vobis sui servitii affectum salutarem. Amen. Quod ipse. 252